|
MVLTIS tamen prosunt fideles amici, qui subita præsentia | Amici fideles. |
tam homines, quam thesauros, ac quicquid pretiosum |
fuerit, congregantes, ad omnimodam resiitutionem |
servant, eaque omnia præter spem patronis salvata consignant. |
Sed neque negandum erit, quin rapaces, & furtivæ | Manus furtivæ adsunt. |
manus adsunt, quæ occasione quæsita, & inventa, magnam |
partem diripiunt, & exportant: quos ideo recenter |
apprehensos, velut incendiarios non fortuitos, ignibus |
cremandos immittunt. Veruntamen subortis flammis, | Campanæ pulsat omnes excitant ad extinctionem ignis. |
mox signo sonoque prætorianæ campanæ, & si fortius vrset. majoris Ecclesiæ, cuncti |
excitati, ad incendia restinguenda harpaginibus, atque coriariis vrnis arreptis, celerrime |
accurrunt. Statuto enim vrbico quisque civi s X. vel XX. XXX. aut amplius |
ad eum vsu reservat vrnas: quia ab alto effusa aqua, illæsæ jactantur, & subito | Vrnæ coriariæ. |
repletæ redduntur. Mos erat fratribus religiosis, viris satis valentibus, primum | Harpagines. |
præ omnibus cæteris ( quia vigiles sunt) ad reprimendum ignium incrementum concurrere, | Fratres diversorum ordinum extinguunt incendia. |
& sese extremis periculis alacriter pro civibus, quorum eleemosynis viverent, |
exponere, vbi reliqui inspectores quasi otiosi astabant. Sed nunc vnius perditissimi |
fratris apostatæ Lutheri, tantum vbique incendium excitantum est, vt nec monachi, | Incendium Lutheri apostatæ. |
nec fratres vniversi, vel cives, vel magistratus, Duces, Reges, aut Imperatores, |
aut Summi pontifices totaliter illud ipsum extinguere possunt. Adeo voluptuosum |
est miseris apostatæ sequacibus, ardenti rebellione ruere in ignes & flammas, |
quibus comburentur peccatores: quorum etiam conscientiæ vermis non extinguetur | Vermis consciæ. |
in sempiternum |
|
|
|
De naufragantibus, & naufragiis restituendis. |
|
CAP. XXIII. |
|
SED nec minor cura adhibenda est in naufragantibus consolandis, |
aut eorum bonis restituendis, omni jure, æquitate, |
& pietate id suadente, ac legum veneranda potestate | Naufragis bona sua restituenda. |
sanciente. Dicit enim Iureconsultus I. qui levandæ. ff. |
ad I. Rho. de iact. Qui levandæ navis gratia res aliquas |
projiciunt, non hanc mentem habent, vt eas pro derelicto |
habeant: quippe si invenerint eas ablaturos, & si suspicati |
fuerint, in quem locum jactæ sunt, requisituros: vt perinde |
sit, ac si quis onere pressus in viam rem abiecerit, mox cum |
aliis reversurus, vt eandem auserat. Præterea paragr. fi. Insti. de re. di. Alia sane | Res in via abjectæ domini permanent. |
causa est earum rerum, quæ in tempestate maris, levandæ navis causa eiiciuntur. Hæc |
enim dominorum permanent: quia palam est, eas non eo animo eiici, quod quis |
eas habere nollet: sed quo magis cum ipsa navi maris periculum effugiat. Constat | Navis levandæ ca abjecta restitui debent. |
ergo eos Principes in Aquilonaribus regnis, ne dicam latius per orbem, nimis impie |
miseros naufragos, non solum ademptione bonorum affligere, verum aliquando |
etiam, vt eorum bonis potiantur, vita privare. Quo autem illud celerius |
& opportunius admittant, speculas, seu limites, signave littoralia, ad omne | Signa littoralia iniquissime auferuntur. |
naufragium evitandum posita, abscindi, destrui, & auferri procurant. Nec tantum |
ingemiscendum est, multis retroactis temporibus hæc nequissima lucra talibus ingeniis |
|