Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Duodecimus. De structuris aquilonaribus - Præfatio
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
TRANSCRIPTIS superioribus XI. libris de secretioribus |
naturæ effectibus, deorum mani cultura, minerarum opulentiis, |
Regum electionibus, armorum præparamentis, |
atque campestribus, sylvestribus, navalibus, & glacialibus |
bellis, sereno tandem fœdere compositis, atque firma pace corroboratis, |
ordo necessarius exigit, vt ad ædes hostili furore |
consumptas, artificis industria properet, & restauret: quod |
eo facilius efficiat, quo materialia gratis inveniet bonitate |
naturæ, præsertim in saxifodinis, accommodata. Quales |
autem sint hæ partes ædificiorum componendorum, illico primo capite sequenti dicetur. |
Nec desunt vires quin arduas ædificent ædes, licet ordine variato ab Italicis |
structuris, insigni magnificentia ac altis operibus elaboratis. |
VErum vt moderni temporis Aquilonares architecti, insigniores stucturas prisci |
seculi late per orbem divisas, magis admirari, quam imitari valeant, præstat |
intelligere, septem tantum terris loco miraculi fabricas fuisse relictas, |
1 Ephesi videlicet Dianæ templum, |
2 Regis Mausoli pulcherrimum monumentum, |
3 Rhodi Solis æneum signum, |
4 Olympici Iovis simulachrum, |
5 Cyri Medorum Regis domum, |
6 Babiloniæ muros, quos Regina Semiramis latere cocto, sulphure, ferroque |
constuxit, & |
7 Pyramides Aegypti. |
Sed quis illa vlterius putabit esse præcipuas cum in vna vrbe Roma IVLII III. |
PONT. MAX. pretiosum, & admirabile theatrum, atque decorum fontem, |
pro publica cunctarum gentium salute, incomparabili naturae & artis pulchritudine |
excogitatum, diversicolorumque lapidum concordi varietate conspexerit fabricantum: |
vt merito totius orbis octavum spectaculum æternis laudibus asserat prosequendum, |
ac extollendum. Habuerunt honorem veteres fabricæ, quia tempore inrudi |
seculo præcesserunt, dum quicquid emergeret insolitum, ore omnium, & jure |
quidem, ferebatur eximium Nunc autem eo clarior, ac excellentior æstimatur antiquitas, |
quo novo vestita decore ornatum adauget, & vtilitatem: quæ vti longis |
ætatibus retroadis ignaræ vetustati non patuit, ita nunc stupenda pulchritudine aquarum |
necessariam abundantiam, cunctis seculis clausam, gratis, & perenniter infinitis |
ætatibus, & creaturis administrat. |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>