|
illuc furibundi currentes, se pariter & hostes conculcando perimebant: nec minori | Conti Parthorum grandes. |
asperitate ardoris, & sitis premebantur. Tandem multis fraudibus Parthorum pater post |
filium illusus interiit: quod notent qui (pace cotemota )similibus ludibriis se immittunt. | Aretor & sitis. |
|
|
|
De causis sumendi belli, & hostis in fuga dimittendi. |
|
CAP. XXII. |
|
ETSI periculosa hominum voluptas sit, pro gloria sæpius |
tanquam inter delicias ( præcipue vt dici solent, homini inexperto ) |
versari in atrocissimis bellis, tamen necessitatis | Causæ bellorum assumendorum. |
causa, quo se, suosque, ac amicos ab incursum hostium, |
& populum a tyrannide tueatur, atque ne innocentes justitiæ |
colore gravamen, & calumniam patiantur, cruentum quantocyus |
assumitur bellum: quod sæpe ita novis novisque subortis | Bellum atrox servitute plerumque finitur. |
causis coalescit, vt pro paucorum vltione repellenda, |
impræmeditate sumptum, multorum, immo innumerabilium |
hominum irreparabili ruina ampliatum, deditione & | Principes primum a proditoribus petuntur. |
servitute finiatur. Graviori tamen periculo Principes in hac causa premuntur, quia |
cunctos habent suspectos, vt vitæ eorum maximæ proditores insidientur, dum vili |
quandoque pretio ( operante livore ) vitam Principis, ac totius populi salutem mercan |
solent, quemadmodum & alii stipendiarii milites, qui obliti generis, & amicorum, | Sors militum miserrima. |
pro exigua pecuniola se mutuo confodiunt, & rursus, si vivi campum exierant, |
misero luxu eam consumunt. Quantum vero ad fugientes, obtenta victoria |
plures captivari congruit, quam vita privari, ne forte ( vti superius dictum est) | Vtilitas captivorum. |
eorum respectu priusquam dimittantur, diu optata pax vtrisque adversariis restituatur. |
Reservato etiam exercitu in acie sub vexillis potius plerunque permittendus est | Exercitus auxiliaris non perdendus. |
hostis aufugere, quam ambiguo belli eventu peramplius amicum exercitum in perditos, |
& sceleratissimos homines relaxare. Sæpe nanque præsumptuosa securitate |
victores superantur a victis: quibus proprium est insidias struere, vix cavendas, | Victores stulta securitate perduntur. |
Nec insolitum est hostibus iniquo loco pressis, dam nocte fugere, aut interdiu servato |
ordine se transferre, vt ab insequentibus sint securi: qui etiam si vrgeantur natare |
per aquas, ea arte plerunque præditi sunt in disciplina militari, vt hac fuga & se, | Victi insidias struunt. |
& dominos suos, ne trucidentur, aut captiventur, eximere possint, Ideoque nandi |
scientia neutiquam prætermittenda est, etiam a Principibus: quibus & vsui, & saluti |
plerunque esse potest, prout aliquando in laudabili vsu fuit in Italica natione, |
vt filios suos applicaret huic disciplinæ. |
Durum a stirpe genus natos ad flumina primum |
Deferimus, sævoque gelu duramus, & vndis. |
|