| generosi adolescenses contra ducum voluntatem sæpius indiscrete sacientes, mortem |
| incurrunt, aut captivitatem: prout miserabile spectaculum defilio M. Crassi Plutarchus |
principes super omnia hæc notent. | ( vnde hæc supradicta pro Gothorum similitudine pugnatorum extracta sunt ) |
| calamitosissimo ordine meminit: quomodo scilicet Parthica fraude, & crudelitate |
| Romani victi sunt, quod vix similis inveniatur: ad quam historiam respiciant omnes |
| strenui bellatores, vt circumspectius cum hoste pugnantes, ludibrium evadant inimicorum. |
| |
| |
| |
| De dolosa hostium fuga cavenda. |
| |
| CAP. XXI. |
| |
Plutarchus. | PROSEQVITVR demum idem autor Romanorum |
| miserabile infortunium, et stragem, in persequendis hostibus |
| Parthis, simulantibus trepidam fugam, his verbis: Magno |
Notabile pro principibus. | igitur impetu equitibus Romanis hostes insequentibus, ne |
| pedites quidem otiose sequebantur, sed alacritatis, & spei |
| magnitudine incensi, illorum pene celeritatem adequabant, |
| & ad omnes casus paratissimi aderant, ac se iam fudisse hostes, |
| ac vicisse arbitrantes, eousque persecuti sunt, quoad non |
Parthorum dolos experti Romani trucidabantur. | vltra fugientibus Parthis tandem illorum dolos, ac fraudes |
| agnovere. Conversi enim in eos Parthi, qui eatenus fugam simulaverant, atque vndique |
| supervenientes alii sese ad pugnam paraverunt, atque equites cataphractos Romanis |
| equitibus opponentes, reliquum æquitatum nullo ordine passim Romanis circumfudere, |
Pulveres excitati. | & ita vndique per planitiem discurrentes, ingentem vim pulveris excitabant, vt |
| neque se mutuo videndi, nec adinvicem colloquendi Romanis facultas esset, sed mutuis |
| etiam vulneribus seipsos interimerent. Multi etiam attrahendi spiritus angustia pene |
| suffocati, & sagittis insuper confossi, miserabiliter in pulvere volutabantur. Nec |
Cuspides sagittarum curvatæ. | vulneratis eximendi teli potestas aderat: siquidem curvatis vncis instructæ sagittarum |
| cuspides non fine maxima nervorum, & carnium laceratione divelli poterant. Cumque |
Manus clypeis & pedes arenis impediti. | multi admodum eo pacto interficerentur, cæteri metu, atque horrore torpebant, nec impetum |
| pedites in cataphractos facere poterant, implicitas manus clypeis ostentantes: |
| pedes vero arenæ cumulis altius inhærentes, neque ad pugnandum, neque ad insequendum |
Forma pugnandi dispar. | satis idoneos se esse monstrabant. Erat enim pugnandi forma omnino dispar: quia Romani |
| milites vtebantur parvis, & debilibus hastis, quibus ferreos thoraces, aut e corio |
Hastæ Romanorum parvæ. | fabrefactos, incassum peterent: a hostibus vero grandioribus contis petiti, nuda pene |
| corpora aditus præberent. Qui vero graviter armati pugnabant, cunctorum ictibus |
| ex equis dejecti, immobiles humi jacere cogebantur. Multi etiam sponte sua ex equis |
| dissilientes, media illorum viscera perfodiebant: qui vulneris dolore perciti, huc |
| |