| etenim vnico tempore, locove forsitan angusto pertolerant mala, hac potissimum |
| ratione, quia tales incendiariæ naves a peritissimis militibus exquisito semper ingenio, |
Naves conductiæ. | & vncis ferreis præparari solent. Sed nec minus conductitiæ naves, quæ frequenter |
| maximæ sunt, ad comportandum combustibilia, seu ignium alimenta, prædictis |
Alimenta ignium. | si opus fuerit connectentur. In quibusdam etiam navibus, vt dolus dolo compensetur, |
Dolus dolo compensatur. | solis remigantibus visis præparatorum militum multitudo ad arma servatur |
| inferiori loco, vt furtim in speculatores curiose accedentes irruant, vel eo situm in |
| littore divisi permaneant, vbi non amplius dissimulatione, sed serio sit aggrediendum: |
Viri impigri. | quo casu impigri, & fortes viri sese, suaque ingenia, ac vires demonstrant, |
| quibus artibus inimicorum castra sint attentanda, ac demolienda. Quædam etiam |
Hippagines. | naves eo ingenio integras hippagines, plenas equorum, armorumque ornamentis, & |
| insigni spoliorum genere repletas arripiunt. Advolant præterea ex improviso nonnullæ |
Naves quæstuariæ. | naves quæstuarirum, multa, magnaque liquidæ, vel duræ picis vasa ferentes: quæ |
| etiam eo deducuntur, vt igne immisso admoveantur in propugnacula supradicta. |
| Maximus etenim incolis ( qui e pice hujusmodi, & corticibus betulinis vivunt ) |
Quæstus picis. | quæstus est: quia pix pro navibus, cortexque pro tectis aptatur, vti infra de stucturis |
| lib. XII. cap. III. ostendetur. |
| |
| |
| |
| De navibus ignivomis. |
| |
| CAP. XIII. |
| |
Naves ignivomæ. | NOTVM satis est, sæpissime eodem loco aperti maris |
| fore navium ignivomarum acerrima prælia, vbi bruma præcedenti |
| eodem loco super glaciem in plurimis equorum |
| turmis, & bombardis fuerat atrocissima bella. Hoc tamen |
Periculum marinum terribilius. | navali congressu eo terribilius enascitur periculum, quo |
| saucius aliquis factus, atque e navi dejectus, locum recuperandi |
| vires non habeat, aut inveniat exigua ope relevantem: |
| & ita geminata miseria, igne scilicet ambustus, & |
| aqua præfocatus, extinguitur in instanti. In glacie vero |
| cadens, facilime ad littus amicum extrahitur, medicina sanandus. Si igne in navali |
| bello quis tactus fuerit, vix vnquam se integræ sanitati restituendum agnoscet. |
| Ignis |
| |