|
VISO tali periculo sagittarum descendentium e sublimi in |
capita classicorum militum, velis, pannisque navigia quasi | Vela contra imbres sagittarum extenduntur. |
cuneatis tectis cooperiunt nautæ, maximæ dissolute ligatis |
velis: quia si stricte, contorteque ligata sunt, nulla flaccitas |
prodesse poterit, quin rigidum objectum naucleris maxime |
noceat, vt grave damnum suscipiant sagittarum penetratione: |
non autem a latere de terra in telis emissis: quia longa |
distantia etiam propter oppositas in classe tabulas, suis viribus |
privatæ, redduntur otiosæ. Verum neque solis sagittis |
vexantur hostiles classes, sed plerunque in anchoris firmatæ, globis ignitis e sundis, | Globi ignitino centiores. |
vel æreis tormentis emissis: quibus, quia directe, & a latere proveniunt, facilis fiet resistentia |
oppositione similium tabularum. Si vero vi tempestatum ruptis anchoris, |
& iniquo loco dimissis, effugere cogatur inimica classis, nisi mare apertum per liberum |
sinum tetigerit, nunquam, vel raro, vt superius lib. II. dictum fuerat, ob mille | Naves sæpius periclitantur. |
pericula superstes aut incolumis evadet. Tot enim cæca, atque latentia saxa in gurgite |
subsunt, vt vix, nisi vehemens vndarum collisio agitante procella monstraverit |
ea, infelix liberabitur classis. |
|
|
|
De navibus incendiariis. |
|
CAP. XII. |
|
EST præterea Septentrionalium pugnatorum contra littoralia | Modus præliandi littoralis. |
castra, seu propugnacula, præliandi modus, vt multis |
attentatis congressibus, sed frustratis, incendiarias naves | Naves incendiariæ. |
quovis combustibili imposito, expectatoque tempestuoso |
vento (directione alicuius audaculi e puppi tandem fugientis ) |
versus propugnacula maximis trabibus constructa, separatim |
vel conjunctim dirigere soleant, alioque loco, vel |
littore machinis, seu tormentis advectis castrorum custodes | Fumus & flamma fugat nautas. |
lacessant, vt vi flammæ, fumique, & ardoris, ita oppressos |
se sentiant, vt nullo, vel difficilimo remedio sibiipsis prospicere possint. Plura |
|