Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Nonus. De bellis campestribus - Cap. XLI. De panum defectu subleuando
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
militaris industriæ opem ex vna re prudentissime mutuare videtur. Faciunt | |
etiam panes subcineritios e farinæ massa subtilibus arborum populearum corticibus, | |
& foliis involuta, ignitisque cineribus cooperta: qui etsi viles esse videtur, | |
primum tamen voracitatis ardorem eligibilius tollunt, plusque durioribus stomachis | |
conveniunt, quam quivis alter primarius, vel secundarius panis. Est præterea tertius | Panis primarius, & secundarius. |
modus facilior supradictis, quo in planis montibus, qui sæpius occurrunt, panificia | |
fiunt. Struunt enim copiosum ignem in vna, atque altera, & tertia montis | |
parte ( quia vndique gratis habent ligna ) donec sufficienter calefacta, purgataque eadem | Panisicia fiunt in montibus planis. |
parte, pastam rotunda, lataque forina superimpositam citius decoquere possunt. | |
Interim tamen propinquam, & continuam montis partem eodem igne auctis combustibilibus | |
succensam, pro novi panis decoctione disponunt, eamque priori modo | |
purgatam, simili vsui commodissimam reddunt, eoque compendio plura millia panum | Exercitus integer compendiose sovetur. |
brevi conficiunt: quorum satietate integer exercitus a mortifera fame diebus | |
multis liberatus, terras inimicas ingreditur, & vbilibet easdem ( nisi pactis obviatum | |
fuerit )cædibus, ac flammis evertit: tantisque onustus rapinis egreditur: vt nulla, | Præda solantur afflicti. |
vel exigua reputetur perpessa calamitas, quam tantis solatiis, & divitiis | |
viderint compensatam. Quod autem milites bellatores sine mulierum ministerio, quibus | Mulieres decoquunt panes. |
hoc officium apud omnes Septentrionales convenit ) panes conficiunt, nemini videatur | |
absurdum, cum hoc casu, & similibus publica constringit necessitas, & fortium | |
virorum arbitraria voluntas, prout Plin. lib. XVIII. cap. XI. latius exequitur, | |
asserens, pistores Romæ non fuisse ad Persicum vsque bellum. Annis a Vrbe | Panes saclebant Quirites Romæ. |
condita DLXXX. ipsi panes faciebant Quirites. Cæsariani milites contra Pompeium | |
pugnaturi, herbaceo pane vsi sunt, vt Pompeius diceret se contra bestias pugnaturum, | |
& fugandum, prout accidit, erant enim multi a paucis superati. Quales | |
autem Aegyptii decoquunt panes ex aquaticis liliis, vel potius earum radicibus | Radix liliorum pro pane. |
lotis nuncupatis, pomi quantitatem habentibus, brevitatis causa videat, qui velit, | |
Herodotum lib. II. historiarum: cujus exemplo non dubito etiam in | |
Septentrione tales inveniri radices, & frutices, vnde panis necessanus | |
pro extrema fame arcenda forinari possit, | |
etiam radix juniperi, quam Iob XXX. | Radix juniperi. |
cap. pro cibo tradit. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>