| premebantur, adeo vt cogerentur sicuti reliquum commeatum, ita ligna, |
| atque aquam navibus onerariis supportare. Atque etiam vno tempore accidit, vt difficilioribus |
Ros nocturnis pellibus exceptus. | vexati tempestatibus, e pellibus, quibus erant tectæ naves, nocturnum |
| excipere rorem cogerentur inviti: quas tamen difficultates patienter & æquo animo |
| sufferebant, neque sibi nudanda littora, & relinquendos portus existimabant. Demum |
| qui venas salsi maris arcium fundamenta, vel fontes intrantes habent, per vasa |
Aquæ falsæ distillatione dulcescunt. | arenis plena pluries distillando purificant, & inveniunt aquam dulcem, & tractabilem |
| ad omnem vsum, & eque bonam per hanc simplicem artem, prout ante paucos |
| annos quidam patricii Veneti ( qui in salsis aquis, & alga habitant ) talem distillandi |
Peritia alchimistarum. | modum a quodam alchimista sunt mercati: quod forte vti paucis dubiose |
| prodesse visum est, ita parum relevare potuerit publicum defectum, & querelam: |
Aqua venditur in medio aquarum. | quam augere videtur in summa æstatis siccitate, qui aquas venales e terra firina in |
| navibus reportant, in quibus calcem non coctam recenter conduxerant in vrbem. |
Quæstus perniciosus. | Sæpe & vidi, & condolui super hoc iniquo, & pernicioso quæstu, quod nulli, |
| vel pauci eum consyderarunt |
| |
| |
| |
| De panum defectum sublevando. |
| |
| CAP. XLI. |
| |
| INGRESSVRI Gothi, Suecique hostiles terras Moschovitarum, |
Moschovitæ fugientes proprias ædes comburunt. | sæpe reperiunt eos ob adventum formidabilis |
| exercitus, nedum ad latebras sylvarum, ac rupium repente |
| fugere, sed & quæcunque ad vsum humani victus necessaria |
| sunt, domibus incensis secum in vastam solitudinem |
| asportare, nil penitus, quod mandi poterit, venturo hosti relinquentes. |
| Quo casu providi exercitus præsides more veterum |
Farinæ comportatio. | Gothorum, ne prius fame, quam ferro numerosus exercitus |
| corruat, bonam siligineæ farinæ quantitatem in saccis |
Lamma ferri ingnita loco clibani. | ad hoc dispositis, retro sellas equitum vna cum lamina ferrea alligare solent, confestimque |
| vbi res postulat, igne structo, laminæ ferreæ superpositæ pastas imponunt |
| panum tanquam in clibano conficiendorum: quo nihilominus lamina more clypei |
| ( in cujus modum forinata est ) corpora sua protegentes, geminam ac summe necessariam |
| |