Vasa ferrea 600. librarum plena bombardarum vi eiiciuntur. | ac arcibus Suetiæ, & Gothiæ, tantæ magnitudinis, vt vas ligneum barile Romanum |
| latitudine, ac longitudine superans, serreo globo, ac ferreis crusiis instar |
| pugilli manus, librarum DC. & amplius repletum pulvere, & igne excitatum, vehementissimo |
| impetu veluti tempestuosus turbo, vel imber emittitur, vt quodcunque |
| obstaculum vim eius sufferre non possit: idque nedum in terrestri, sed navali, ac glaciali |
Bombardæ mediocres. | ( prout infra dicetur ) certamine, quoties opus fuerit, intentantur. Sunt & mediocres, |
| ac longissimæ bombardæ, ferreos globos evomentes. Præterea petrariæ, quæ |
Petrariæ. | lapides sublimiori ictu casuros emittunt: eoque formidabilius fit certamen, quo talibus |
| bombardis ( quæ vastitate, & violentia cæteras præcellunt ) non vno impetu, |
| atque horribiliori crepitu, sed successivis ictibus in loca quassanda soluuntur: atque |
| ad earum impulsum pulveres e disiectis parietibus, vel aliis obstaculis, turbineos |
Nobilium mulierum expostulatio. | videntur excitare fumes. Quo horrore euenire solent, vt illustres, nobilesque matronæ, |
| vt hostem ab ictu, & sonitu bombardarum avertere valeant, dicunt se prægnantes, |
| vel in proximo parituras. Sed respondetur, vt partem arcis eligant, ad quam ictus |
Responsio militaris. | nullus fiat, lege servata, quod cum marito hoste nullam habeant communionem |
| Verum hoc negant fœminæ, tanquam conditionem impiam, & turpem, omni periculo |
Constantia mulierum conjugatarum. | acerbiorem. Non enim in periculis modo, sed nec in morte maritum deserere |
| solent, nec quicquam sibi rucundum, nisi cum illo commune, cujus incolumitatem |
| cupiunt, etiam sua calamitate depacisci. |
| |
| |
| |
| De bombardis triangularibus. |
| |
| CAP. IX. |
| |
Bombardæ triangulares. | BOMBARDARVM triangularium apud Sueones, |
| & Gothos, major alias in earum inventione vsus erat, |
| quam modo reperitur. Poterat enim hac tripartita machina |
| immanis hostilitas acie reparata, sæpiusque admota dispergi, |
| vbi rotarum objecta volubilitate quivis equestrium impetus |
Impetus equestris dispergit objectis rotis. | condensato agmine accelerans, exigua manu impediretur. |
| Sed fraude doloque bombardalium magistrorum quandoque evenit, |
| vt pro ferreis globis stupam, vel chartam bombardis |
| imponant, |
| |