|
OMNES fere pontes in publicis itineribus Aquilonarium | Pontes lignei. |
regnorum e trabibus potius fabricati videtur, quam ex |
saxis: non quod lapides, aut cementa desunt, sed quod |
hostium ingressus subita demolitione pontium citius per |
incolas ad præliandum imparatos arceantur, aut impediantur. |
Statis tamen territoriis apud Ostrogothos marmorei, | Pontes lapidei. |
aut alterius generis lapidei pontes, mirabilem antiquitatem | Vada immeabilia. |
attestantes inveniuntur. Vada autem fluminum, vti |
ibidem rarissima sunt, ita & singulari incolarum industria |
accessuris hostibus immeabilia disponuntur, Involuunt enim ramosis juniperorum | Modus impediendi vada. |
ramis portatilia saxa, quæ instar corbium ad plura millia sub aquas immittunt. |
Sed ne fluctuum, aut fluminum violentia e loco pellantur, sudibus acutis, vt fundo |
fortius adhæreant, & hostibus asperius noceant, eadem saxa, ramosque connectunt. |
In aquis vero tranquillis longas submergunt abietes, aut pinos semisectos, & acutos |
habentes ramos, saxorum pondere deprimunt, vt eorum attactu hostes periculosius |
offendantur. Quidam etiam in angustioribus vadis, ad quæ ex insidiis provocant | Falces ferreæ. |
inimicos, falces ferreas pice linitas, triangularibus saxis alligatos, immergunt. |
|
|
|
De bombardis Septentrionalium populorum. |
|
CAP. VIII. |
|
FREQVENTI satisfacturus quæstioni, an in Aquilonaribus |
regionibus vsus sit bombardarum, atque an magnæ sint &c. |
dico singulis hac inutili questione curiosius, quam discretius | |
Bombardarum vsus frequens in Septentrionalibus regnis. |
vexatis, apud eos homines dura propagine genitos, atque |
continui certaminis vsu versatos, nullum deesse tormentum, |
quo frequentius, ac fortius extero, vel infelicius, ac |
miserabilius domestico hosti inferant nocumenta: quæ perniciosius |
in hunc, & justius in illum ( concordia refutata ) |
vertuntur. Sunt autem bombardæ in plerisque civitatibus, |
|