Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Quintus. De gigantibus - Cap. XIIII. De Arngrimi, & Aruarodi pugilum gestis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
HOC quoque loco prætereundum non est, quomodo consilio | |
Regis Suetiæ Erici Diserti , cuius mentio posthac fiet , | |
quidam Arngrimus insignis pugil Sueticus , contra Septentrionales | Arngrimus pugil. |
Reges Scricfinniæ , & Biarmiæ præliando,triumphandoque | Frotho rex |
socer factus sit Regis Daniæ Frothonis, quod | Daniæ. |
eius imperio vltimos humanarum rerum terminos adiecisset , | |
egregiisque operum titulis patentem eius claritatem latem | |
per orbem ampliasset . Sustulit autem , teste Saxone , | Osura 12. filios |
XII. filios ex Osura . Hi ab adolescentia piratico muneri | genuit. |
incumbentes, vno omnes navigio sorte insulam Sampse | Sampse insula. |
advecti , duas in maritimis naves Hialmeri atque Aruadori , Norvegianorum piratarum, | Piratæ. |
reperiunt : quos pugna adorti , remigibus in absentia gubernatorum mox | |
vacuesecere , mœstiores facti , quod principales eorum rectores non interemissent:vnde | |
& partam victoriam ; vti inanem , ita securitate vacuam contempserunt : animadvertentes | |
sequentibus præliis sese majora discrimina ,& forte indigniore fortuna | |
subituros. Quippe prædidi piratæ , quorum iampridem abrupto clavo tempestas | |
navigia laceraverat , alterius excidendi gratia nemus ingressi , ligni rudem extenuavere | |
materiam , dolabris eousque eam ambientes , donec formam indueret navalis | |
instrumenti . Quod cum humeris impositum sociæ cladis ignari deferrent,ab Arngrimi | Duo cum pluribus |
filiis recenti oppressorum cruore madentibus lacessiti , duo cum pluribus ferro | certant. |
decernere coacti sunt . Nec par quidem congressus extabat , cum geminam bissena | Bissena manus |
manus exciperet . Cæterum victoria numero non respondit : intersectis enim omnibus | geminam excipit |
XII. prædictis , oppressoque ab eisdem Hialmero , victoriæ Arvarodum titulus | Arvarodus victor. |
non fefellit : quem solum extanto sociorum numero fortuna servavit: qui | |
informem adhuc gubernaculi truncum incredibili libratum | Vnico ligni impulsu |
nisu , tanta vi hostium adegit corporibus,vt duodecim | 12, occiduntur. |
vnico eius impulsu contusos | |
elideret , |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>