Virgines contemplantur hospitum vultus. | (referente Saxone ) prout hodie Aquilonaribus mos est, hospitum vultus propius |
| accedendo, quam curiosissime prælato lumine contemplari, quo certius eorum |
| mores, cultumque perspiceret, vt omnia signa habitudine corporis notata, parentibus |
| ostenderet judicanda. Quae more prædicto Olonem scrutata, inusitato oculorum |
Vigor stuporem hebetat. | eius horrore perstricta, pene exanimis concidit: (adeo vigorem stupor hebetat) |
| causamque trepidationis suæ illico parenti revelat. Quo consyderato adolescens |
| pupillas, ne visentibus formidini forent, palpebris arctius obstringendas curabat, |
| depositoque pileo, quo facies obnupta erat, circumstantes hilarem animum abjecto |
Hospitis benignum promissum exhilarat omnes | omni metu assumere jussit. Nec segnius actum, quam jussum fuerat: mox |
| evenit: ita vnius hospitis benignum promissum, communem omnium formidinem |
| propulsabat. Interea Hiallus & Scatus, cum decem vernaculis supervenientes, tanquam |
| puellam Regiam illico sublaturi, Regem tumultuoso clamore, ni filiam sisteret, |
| evocantes in pugnam: quorum debacchationem protinus Olo sponsione certaminis |
Furtin a tergo cædere infame e. | excipit, pacti conditione, ne furtim tergum dimicantis incesserent, sed adversis |
| tantum pugna congressibus starent. Deinde gladio a majoribus relicto solus |
Occisi 12. | XII. prostratris, majus adolescente opus edidit. Cæterum pugnæ locum insula dabat: |
| vnde non longe vicus abest, nomina occisorum fratrum referens vsque ad præsens. |
Odmundus. | Igitur e puella sibi in præmium victoriæ data, filium sustulit Odmundum, |
| Deinde clarior indies in arduis præliis evadens, ad vltimum in balneo |
| insidiose occisus est, prout illi dudum a sene quodam vaticinatum |
Sicut fecit ita factum est illi. | est, dum regulum Thoronem hospitii |
| jura violando interemit. |
| |
| |
| |
| De |
| |