Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Quintus. De gigantibus - Cap. I
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
ETSI sacræ, profanæque historiæ maxima gigantum, atque | |
pugilum gesta evidenter commemorant, clareque quid, quoue | Gesta majorum a cautibus extracta sunt. |
tempore, & loco orbis ea egerint, aut quomodo vixerint, | |
attestantur: inutile tamen non erit aliqua his superaddere, | |
quæ a cautibus, & saxis Septentrionalium regionum sunt | |
eruta, palam vniversis latius per orbem reddere manifesta, | |
dum ab antiquissimis, iisque rarissimis scriptoribus, in libros sunt relata. Regiones igitur extremæ alias in Chart | |
mea Gothica annotatæ, videlicet Finmarchia, Biarmia, | Charta Gothica 1539. Venetiis facta. |
Scricfinnia, Helsingia &c. adeo evidentia munimenta gigantum curiosis, seum studiosis | |
inspectoribus vbique exhibent, vt admiratione prævia credere cogantur, tam sublimem | |
saxorum molem, tamque immanem collium congeriem, nullo naturæ compendio, | |
sed portentosis hominum viribus fuisse congestam, ac absolutam: etiam in campis, | Congeries collium. |
sylvis, ac montibus regnorum Suetiæ, Gothiæ, ac Norvegiæ, vbi similia saxa | |
conspiciuntur. Quid vero Saxo Grammaticus Danorum diligentissimus historicus, | Saxo. |
de sua tellure Danica in hac materia asserat, curiosus lector præfationem historiarum |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>