Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Quartus. De bellis et moribus sylvesterium paganorum ac vicinorum - Cap. XX. De modo alliciendi, ac conseruandi gentes in vera religione
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
CONSTITVTO igitur electo Archiepiscopo, etsi populi | |
in extremis regionibus præ magna alacritate omnem | |
obedientiam, & benignitatem exhibere conati sunt: tamen | |
Io. Magni Archiepicopi Vpsal. benevolentia. | benevolentiam hanc benevolentia studuit omnimode superare, |
vt omnes comprobarent eum esse imitatorem illius | |
veri pastoris, qui cognoscit, & pascit oves suas. Siquidem | |
Emendas largitur afflictis. | emendas, quæ summo sacerdoti juxta divinam legem |
pro delictis populi offerri consueverant, in vsus pauperum | |
liberaliter erogavit, etiam incendio amissis fortunis | |
Salis inventio. | oppressos, atque alias tyrannica violentia afflictos adivuit. Præterea laborantes |
Sartaginum donatio. | intolerabili salis defectu, nedum salis coquendi artem(inter studendum extra patriam |
quæsitam ) coquere docuit, sed & officinas, & sartagines in littoribus maritimis sine | |
quocunque lucro erigi fecit, erogans in eum pium & necessarium vsum fere mille | |
marcas monetæ majoris. Sed his, & similibus ingentissimæ pietatis studiis, quantum | |
Odium pro dilectione. | gratiæ & favoris apud veros Catholicæ religionis cultores assecutus est, tantum |
odii, cum e longissima visitatione ad aspectum infamium Lutheranorum rediisset, reportavit. | |
Exilium 19. annorum. | Veruntamen exemplo illius, qui velut ovis coram tondente non aperuit |
os suum, nunquam desiit etiam in exilio XIX. annorum constitutus, inenarrabili patientia | |
& fide laborare pro honore Regis Gostavi, & patriæ suæ, quæ a Lutheranis | |
dæmoniis male vexabatur: vt vinceret in bono malum. Quid vero boni peramplius | |
Patria ingrata. | egerit, aut alii venerabiles Dei præsules, pro salute, severissimæ (ne dicam ingratæ) |
Metropolis. | patriæ suæ, in Metropoli Vpsalensi, & Apologia sua (quatenus opus suerit) |
Apologia. | clarissimis exemplis ostendetur vniversis. Et ita sit finis hujus IIII. libri, vt aditus |
pateat ad antiquitates pugilum, & gigantum: qui si nunc viverent, vtique cum | |
Pugnare ad bestias. | bestiis, id est, impuris hæreticis, si viribus agendum forent, |
pugnare, & congredi non negarent. | |
LIBRI QVARTI FINIS, | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>