filii(jumentis præsto non occurrentibus) qui matrem XLV. stadiis plaustrali jugo ad | Duo filii jugales matrem duxerunt ad templum. |
templu Iunonis omnium laude, & admiratione traxerunt(teste Herodoto lib. primo) |
apud Argivos: quique filii precatu matris, vt optimum mortalibus concedendum assequerentur, |
illico mortui sunt: testimonio ad posteros relicto, quod satius est hommi |
mori, quam vivere, vt supra eodem lib. cap. VIII. Quale etiam, & quam |
vtile consilium prudens mater Gambarucha filiis, ne infinita populorum multitudo | Gambarucha. |
periret, ante exitum Longobardorum a Septentrione præbuerit, Saxo lib. VIII. |
meminit: scilicet vt servata erga parentes ac liberos pietate, patria excessuri forte | Sorte dividuntur. patriam exituri. |
deligerentur: quæ si senes invalidos obtulisset, robustiores se eorum loco exilio offerrent. |
eiusque pondus pro debilibus perserendum sua sponte susciperent. Nec dignos |
esse vita, qui illam scelere, & sacrilegio comparare, parentesque, ac prolem tam iniqua sententia |
persequi sustinuissent, charitatis loco crudelitatis officia peracturi. Postremo cundos |
male patriam demereri, apud quos parentum, aut liberorum amori proprii |
spiritus charitas præponderaret. Hæc Saxo. Sed neque bestiis desunt pietatis obsequia | Ciconiæ miranda natura. |
erga parentes, cum inter alias ciconiæ ( redeuntis anni, & lætitiæ nuntiatrices ) |
pennis parentes ob senium destitutos, nec ad proprios quærendos cibos potentes, |
plumis tegunt, & famem levant, ac corpora satigata reficiunt, donec in pristinum |
vigorem ala grandæva redierit: pia vicissitudine vitam, quam a parentibus acceperant, | O parricida & sacrilege quid agis. |
recompensantes. Quid ergo homines facere debebunt: quando & hanc pietatem brutis: |
& Lestiis inesse cognoscunt. Præterea Septentrionalium populorum mos est, vt |
minores majoribus natu obvii cedant via, ac deflectant: advenientibusque e sedili | Senes perpetuo venerantur. |
assurgunt, majoribus natu perpetuam reverentiam exhibentes.
De baptizandis pueris sylvestrium incolarum.
CAP. XVII. |
ETSI multa de idolatris extremi orbis Septentrionalis, & |
eorum superstitioso cultu dicta sint, & quomodo spes est, | Idolatrarum spes. |
vt aliquando audita divini verbi vera prædicatione, ad communionem |
Christifidelium accedere non tardarent: tamen |
pia prævalente exhortatione Catholicorum sacerdotum, magna |
pars sylvestrium hominum inducta est, majorque spes |
oritur, vt amodo, sedatis alibi erroribus, vnanimiter inducendi |
accedant. Quod vero tardare videntur, causa est, |
& hæc evidentissima, quod maxime distant, ducentis scilicet, & amplius, milliaribus | Distantia maxima. |