Aper. | ad Cyrum in hac forma: Apparuit, o Rex, apud nos maxima res: aper, qui agrestia |
| corrumpit opera: quem studiosissime captantes, interimere non valvimus. Nunc |
| itaque te obsecramus, vt nobiscum filium tuum, ac delectos juvenes, canesque mittas, |
Cyri regis responsio. | quo beluam e regione tollamus. Quibus respondit, Se filium, ob novam nuptam, |
| non missurum: sed Lydorum delectos, & venatores omnes cum canibus, mandatoque |
| vt quam promptissime beluam de regione submoveant. Attamen filius Cyri |
Filius regis occisus. | ne ignavus videretur, sua sponte pro confodienda bestia equis, & canibus properans |
| ictu lanceæ, qua aper occidendus erat, infelicissimo casu interemptus fuit. |
| |
| |
| |
| De obsequiis erga senes. |
| |
| CAP. XVI. |
| |
| CÆTERVM quantam curam habeant populi Septentrionales |
Reverentia erga senes. | erga senes, tam parentes, quam alios veneranda |
| senecta depressos, parumper ostenditur præmissa figura: |
| qua senex præcipitem montem, collemque descensurus, pelli |
| vrsinæ imponitur, filiorum, vel servorum obsequio deferendus: |
| hac tamen servata cautela, vt posterior pars cutis, |
| aut pellis, ob erigendos pilos, & retardandas nives, vel |
| glacialem lubricitatem, antrorsum vertatur: & ita lente |
Modus descendendi. | delapsus, incolumis cum oneribus e sublimioribus locis |
| ad ima defertur. Sed & hæc reverentia senibus, & commoditas fit, vt cum viam |
| glacialem eo modo descendere nequeant, obliquato gyrantium filiorum transitu paulatim |
Modus ascendendi. | in plana portentur: rursumque si glacialis lubricitas ascendendo penetrari debeat, |
| ne deorsum gravescens plaustrum resiliat, ramoso ligno supposito (vt jumenta |
| trahendo respirent ) vel bifurcato ferro veniet sistendum. Hæcque provisio tam vtilis, |
| quam necessaria est in longinquis itineribus, vbi duobus, tribusue, vel pluribus diebus |
| ascenditur, & totidem descenditur ad planitiem paludinosam, totaliter congelatam. |
Palus congelata. | Sed nec insuetum est genti, vbicunque in via, aut æde occurrerit senex, illi |
| locum cedere, & reverentiam exhibere, judiciumque suscipere, & exequi, quod protulerit |
Senum sententia valet. | in sua professione, quemadmodum inferius lib. XIIII. de sylvestribus judiciis |
| ostendetur. Adhæc igitur obsequia senibus exhibenda, adduci possunt duo |
| filii |
| |
| |