- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
137

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Quartus. De bellis et moribus sylvesterium paganorum ac vicinorum - Cap. V. De commutationibus rerum, & mercium sine nummis

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

LIBER QVARTVS        137


amœna tranquillitate quod optat acquirit. Et ita strepitum furoris nesciens,
sine seditione vivit, sine invidia cohabitat, & sine dolo omnia communicat: cuiVita beata.
sola contentio est paupertatem fugere, & divitias non amare. Nesciunt populi illi
esse lucripetæ, ne se aliqua negotiationis calliditate discrucient. Ideo sine tumultu
viventes, sic fortunas mediocrium cupiunt, vt sana divitum conscientia non priventur:
quibus insigne piaculum est aliquid rapere: qui nesciunt aliena fraudare. AttamenPiaculum furari vel rapere.
cum non sint ex omni parte beati, quin alterutrius ope rebusque indigeant, pro
sua meliori commoditate: idcirco commercia rerum absque pecunia, bonæ & fideli
permutationi inhærentes, mutuo consensu nullo communicato sermone (prout proximo
capite) quia gens multiplex est, fideliter agunt: non propter ingenii inopiam,
& barbaros mores, sed quod linguam habeant peculiarem cæteris vicinis parumperLingua peculiaris.
ignotam. Loca quoque constituta vel in campestri planitie, vel stagnata glacie, singulo
anno ad hæc peragenda negotia, quasi nundinalia retinent, vt vniversis exhibeant, Nundinæ glaciales.
quod privatis ingeniis domi, vel foris agnoverint se conquisivisse. Nec interea
a similibus abstinent commerciis, dum offertur quod cupiunt ab alienis. Ad
hanc rem pulchre quadrat Herodotus lib. IIII. vbi agit de columnis Herculis:
a quibus non longe populus habitat, qui fumo, & flamma rerum pretia, ac consensum
explorat. Sed ibi intervenit aurum: quod omnino ignoratur in hac gente: Res Aquilonaribus vsuales.
quia pelles pretiosæ, panni lanei lineique, sal, frumentum, & pisces, qui veluti
Romana canna, non libra distrahuntur, in pretio sunt. Præsides communi plebisPisces cannis non libris emuntur.
consensu Bergchara, id est, viros montium appellatos, habent & venerantur,
quibus etiam pelles pretiosas, pisciumque multa genera, tam vice tributorum RegiBergchara regi Suetiæ tributarii.
Suetiæ pendenda, quam propria liberalitate donata pendunt. Et hi rubeo vestitu
præ ceteris agnoscuntur induti. Regi etiam Norvegiæ, ac Principi Moscovitarum
similia tributa pendunt, & obtemperant. Bella nunquam, nisi gravi injuria provocati, Non bellant nisi provocati.
in proprios vicinos, vel longe distantes inferunt. Tuncque nedum armis, quæ
furor accommodat, sed & diris incantationibus (vt superiore libro, immo in principio
hujus dictum est) inimicos quasi impacabiles adoriuntur, membraModus terribilis pugnandi.
hostium in stuporem vertendo, vt nec manum levare, nec ense
ferire, & vix effugere, eis sit concessum. De
commutationibus rerum Taprobanæ
insulæ, qui voluerit, videat
Plinium lib. VI.
cap. XXII.
vbi
plura, pulchraque reperiuntur.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 13:21:44 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/olmagnus/0223.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free