| mitioris vitæ genus spectare videntur, vt pannos sericeos, aureas texturas, & vina |
| diversa, important. Armorum generibus, quibus & qualibus vtantur, partim |
| hic, partim infra, & fusius quidem, de campestribus præliis ostendetur. Hic autem |
Ars sagittandi. | manifestum relinquitur, inter omnes Septentrionales populos in arte sagittatoria Gothos |
Finni. | esse expertiores, ac agiliores in ballistis: vt Finni in arcubus comprobantur. |
Sueones. | Sueones securibus, ac bipennibus, ac hastis præliari solent. Habitus more vetusto |
Habitus. | brevis solet esse, ac strictus: præter caligas, quæ sunt laxiores. Sueones amplioribus, |
Moscovitæ. | quasi Germanico ritu, vtuntur vestimentis. Moscovitæ longis more Græcorum: |
Lappones. | quorum omnium sunt valde Boreales. Sylvestres vero Lappones variarum ferarum |
| pretiosis pellibus, nulla ornatus, sed necessitatis causa, vestiuntur. Quod autem |
| magna varietas linguarum sit in tanta provinciarum distantia, nulli videbitur |
| mirum, dum Strabo lib. XI. ( licet opinative ) asserit, quod LXX. vel potius |
300. gentes distinctæ linguis. | CCC. gentes circa mare Caspium habitantes, in commerciis totidem linguis distinctis |
| vtuntur, quia aspera, atque intractabilia loca inhabitant: quarum plures Sarmatici |
Aspera loca. | generis sunt, omnes tamen Caucasi inhabitatores. Præterea paulo post asserit, |
Linguæ 26. | Albanorum gentem olim divisam fuisse in XXVI. linguas: quarum quælibet suum |
| proprium Regem habebat, & observabat: & forsitan vnicuique facies sua singularis |
| erat, vt clare videri posset tam gentium, quam linguarum admiranda diversitas: vnde |
| cantuum, ac modulorum flexiones, & animorum explanationes(quibus homines a feris distinguuntur) |
Loquela portentosa. | aperte cognosci possent. Qui vero ante ætatem natura præscriptam (vt Crœsi filius |
| semestris) loquitur, portentosum est ad gentium, et parentum eversionem &c. Aetatem tamen |
Virtus tutore carebit. | legitimam virtus facit: vt qui valet hostem confodere, tutoribus vix indigere videtur. |
| |
| |
| |
| De commutationibus rerum, & mercium sine nummis. |
| |
| CAP. V. |
| |
Fraus odiosa. | CVM omnis fraus gravis, & detestabilis in omni rerum pertractatione |
| esse videatur, tamen eo iniquior, & importabilior, ac |
| amarior est, quo inter simplices populos intentari probatur, |
| maxime falsato, vel adulterato numismate interveniente, prout |
| inferius de diversitate monetarum lib. VI. ostendetur. Propterea |
| gens hæc Lapponum, sive Bothniensium, & sylvestrium locorum, |
Ignota gens orbi. | vti quieta domi, ita & reliquo orbi foris ignota censetur. |
| Hoc discrimine falsitatis haud concutitur, dum potius rerum, quam nummorum computa respiciens, |
| |