Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Secundus. De mira natura rerum Septentrionalium - Cap. X. De naufragiis Gruntlandiæ
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
SATIS horribili hoc spectaculo, quid interpretandum | |
veniet, sine multorum casuum, & verborum circuitum demonstratrur: | |
attamen vnde, & quibus hæc eveniant, parumper | |
aperiendum erit, videlicet, quod littora eius regionis | Voragines arenosæ. |
admodum arenosa sunt, voraginibusque plena, quasi | |
inter profundas valles, sublimesque montes itinerandum | |
soret: in quorum vertice arbores vi tempestatum evulsæ, | |
atque eo depulsæ putrescentes, ibidemque firmatæ, facili attactu | |
consodiunt naves: quæ etsi arte, laboreque hæc pericula | |
evadere velint, nequaquam vi sæuorum ventorum permittuntur. Ventus enim | Ventus Circius. |
Circius ( de cujus violentia satis superius lib. primo tactum est ) adeo vehemens in | Plenilunio sæviores venti. |
Septentrionalibus aquis est, præsertim plenilunio concurrente, vt quasi fatalis, & | |
formidabilis omnibus eo navigantsbus fit timendus. Quibus autem hæc evemunt, | |
in promptu sunt Portugalenses novas adhuc terras pro perpetuanda gentis suæ gloria | |
( magis quam divitiis ) quæstturi. Sunt & Hispaniarum, Galliarumque naves sævissimis | Littora importuosa. |
ventis appulsæ, vt inhospitalia ea littora ingrediantur inviti, pœnam geminantes, | |
quod gentis illius linguæ commercium, vel fidem non habent exploratam. | |
Præterea quod in littore cernuntur habitationes humanæ, quasi eversæ carinæ. | |
Et merito: quia e costis cetorum, velut grandibus lignis, incolæ conficiunt ædes, | |
musco, & fruticibus pro nivibus, ac imbnbus arcendis solicite contegentes. Orientaliora | Huitsark refugium piratarum. |
autem hujus terræ (intermedia rupe Huitsark prædicta ) Norvegiam | |
respiciunt: quæ versus insuperabilem arcem Regis | Vardahus. |
Norvegiæ Vardahus continuantur, sed ad Septentrionalem | |
plagam, & partem Occidentalem | |
incognito sine terrarum, | |
& aquarum, | |
ampliantur. |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>