Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Secundus. De mira natura rerum Septentrionalium - Cap. VIII. De charybdi, & mira natura glacierum - Cap. IX. De scorteis, seu coriariis nauibus Gruntlandiæ
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Mira natura glaciei. | ad laceras naves. Quantum vero admirari glacierum naturam attinet, hoc |
pro certo servatur, quod littori Islandico ( teste Saxone ) magnis molibus glacies | |
appellitur: cujus si crusta in vale adservetur, Quamvis magna diligentia, tamen disparet | |
Glacies æstate durabiles | statim, atque reliqua eius generis glacies recedit a promontorio in altum. Invastis |
autem solitudinibus, maxime sub spinis juniperorum, itidem & sub paleis | |
ingentium horreorum, & scandulis picearum arborum, adhuc sole in Leone stationem | |
habente: conservatur: eaque inde extracta voluptuosi potatores, æstu solis durante, | |
in vino, vel cervisia immersa vtuntur. Nulli tamen nivem epotandis calicibus | |
Tineæ nivales. | cujuscunque liquoris, ob viscositatem eius haud depuratam, immiscent: tineas |
enim habent secretas, & connatas, veluti lanei panni. | |
Hujus cap. figura deperdita e. |
SVPERIORE cap. III hujus libri pro bona parte | |
videtur explanatum esse, qualis fit naturæ, proprietatisque | |
glacialis terra Islandia, apparitione spirituum eorum, qui | |
nuper in aquis piscandi gratia suerant suffocati: hinc ostendendum | |
Vestrabord portus. | erit iter a portu Vestrabord eiusdem Islandiæ admarinam, |
excelsamque rupem Huitsark dictam, quæ mediam | |
Huitsarch. | navigationem continet ad Gruntlandiam: in qua genus |
piratarum reperitur scorteis navibus vtens, arbitrariaqæ | |
Scorteæ naves. | navigatione hon tam superne, quam inferne forinsecus sentinas |
negotiatorum terebrando insidians. Vidi ego binas | |
Regni Norvegiæ rex Haquinus. | hujusmodi naviculas coriarias anno M. D. V. super Occidentalem portam intus |
in Ecclesia Cathedrali Asloënsi divo Haluardo dedicata, quasi pro spectaculis muro | |
appensas: quas eiusdem regni Rex Haquinus bellica classe littora Gruntlandiæ pertransiens, | |
Naves coriariæ binæ. | dicebatur acquisivisse, forte navigia sua suffocare meditantes. Incolæ |
enim illius regionis non exilem spoliorum quæstum sibi comparare solent per has, | |
& similes artes insidiosas, quas furtivo ingenio tacite tabulas navium inferius ( vt | |
dictum est ) terebrando, aquæ ingressum procurant & illico prLbeLsentissima suffocationem. | |
Britanni vero (vt Plinio placet hb. VI. cap. XVI) vtuntur vitilibus | |
Naves sine ferro. | navigiis fortissimo corio circumsutis. Moscovitæ autem, & Bothnienses in |
Septentrione navibus, vimine, radicibusque colligatis, ac pice sine quovis | |
Naves papyraceæ. | ferro linitis vtuntur, prout inferius de raptoribus Moscorum |
ostendetur. Taprobanæ naves papyraceæ | |
sunt, anchoris vtentes in prora, & puppi, | |
propter vadosum mare | |
canalibus | |
profundissimis, | |
quasi alveis, sub aquis divisum. Immo anchoras canalibus, ob | |
imperceptibilem fundum, nunquam credunt, vel, | |
committunt. Plin. lib. VI. | |
cap. XXII. |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>