- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
209

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

dicant omnia comperta sibi apud remotas terras. Recte ait,
totos pellibus hirsutis contegi, nec sine ratione colligit, hinc
natam fabulam de hominibus corpore toto pilosis. Quales
tamen an prodiderint hac in parte terrarum aliqui, haud scio. At
vero Cyclopas, & qui unum in fronte habeant oculum, invenio hic
collocatos ab Adamo Bremense pari causa, ut existimo, & quia
præter foramen in pileo, per quod prospectabant, nihil deprehendi
poterat nudum, sed hirsuta omnia. Unde id foramen, oculum
sunt interpretati. Quod autem pelles eas facit phocarum vel
ursorum, minus probum est, cum hæ pelles neque adeo frequentes
sint apud Lapponas, & usibus longe aliis destinentur. Cæterum
has vestes quoque suo solent decorare modo, per appositas è
panno rubro, vel alterius coloris plagulas, & expressos filis stanneis
ductus varios in speciem stellularum, florum, & similium rerum,
sicut loco alio diligentius ostendam. Venio ad vestitum fœminatum.
Est & ille alius æstate, alius hyberno tempore. Æstate
gerunt tunicas, pectus, brachia, corpus totum velantes, circa
medium rugis nonnullis ad ima descendentibus instructas, quas tunicas
appellant volpi. Samuel Rheen: Quinfolks klæder æro ryngte
kiortlar, them the kalla volpi
. Hoc est: Vestes mulierum sunt tunicæ
rugis plicatæ, quas appellant volpi
. Tunicas hasce nudo injiciunt
corpori, quoniam non viris magis, quam fœminis interularum usus
cognitus, imposuitque mire Lomenio Comiti, qui ei aliud persuasit.
Lomenius sic habet. Fœminis præter has pelles (qualibet &
viri utuntur, muddar dictis) indusia, non linea quidem, sed ex nervis
siccatis ejusmodi pecudum, quæ in filamenta arte deducunt & postea nent
.
Omnia hæc sunt falsissima. Nervos quidem ducunt in fila, ut
ostendam alibi, sed ex filis illis nullos pannos, nulla sibi indusia
conficiunt, pelles tantum eis consuunt. Habent autem eas tunicas,
viliores quidem è panno agresti, opulentiores è panno pretiosiore,
sicuti & viri solent. Samuel Rheen: The fattige bruka them af
vvaldmar, the riicka af Klæde
. Hoc est: Pauperes usurpant ex
panno, vvaldmar dicto, divites è panno pretioso
. Olaus Petri:
Opulentiores optimo panno Anglico, rubro & purpureo satis ornatè sese

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0233.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free