- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
122

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

ipsi autem nemo potest resistere. Ex his aliqui accipiunt per laborem
& solicitationes, aliqui ultro, & à prima ætate. Qua de re prorsus
memoratu dignum quod refert Dn. Joh. Tornæus. Verba quia
longa, Latine solum proferam: Sunt nonnulli, qui artem magicam ab
ipsa quasi habeant natura, id quod est horrendum. Quandoquidem,
guos diabolus idoneos sibi futuros intellexit ministros, eos in ipsa infantia
corripit morbo, quo simul eis multas repræsentat imagines & visiones,
è quibus pro ratione annorum ætatisq; discunt, quod ad artem illam
pertinet. Quod qui secunda vice corripiantur morbo, longe adhuc plures
eis offeruntur visiones, è quibus quoque capiunt plus artis, quam prima
vice. Sin vero corripiantur vice tertia, quod sit difficultate tanta, ut
in periculum simul incidant ommittendæ vitæ, tum eis manifestantur
visiones atque apparitiones diabolicæ omnes, è quibus capiunt, quantum
pertinet ad perfectionem artis magicæ. Suntque hi tam eruditi, ut &
sine tympano possint prospicere res longe dissitas, sicque occupati à
Diabolo, ut cernant eas, sive velint, sive nolint. Sic ante tempus aliquod
Lappo quidam, qui adhuc superstes est, tympanum mihi offerebat suum,
de quo sæpe ante fueram conquestus, fatebaturque mœstus, licet id à se
submoveat, nec sibi fabricet aliud, nihilominus se visurum dissita omnia
deinceeps, sicut ante viderit; Dabatque me ipsum exemplum, memorabatq;
verissime specialisimeq;, quicquid acciderat mihi in itinere in
Lapponiam. Querebatur quoque simul, nescire se quid facere cum
oculis suis debeat, quia isthæc sibi omnia invitissimo offerantur.

Cæterum ut ad artes ipsas veniam, videntur eæ posse dividi pro
diversitate instrumentorum, quæ ad exercendas ipsas adhibent, in classes
duas, sic, ut una eas complectatur, ad quas tympanum requiritur,
altera eas, ad quas nodi, tela, imprecationes, & id genus alia. De
Tympano, quia est peculiare Lapponibus, initio dicemus.
Lappones id vocant Kannus, ut nos docet Reverendus vir Dominus
M. Joh. Tornæus, Pastor & Præpositus Tornensis in libello de
Lapponibus. Verba ejus. Sacra superstitiosa expedivere instrumento
quodam materiali (ipsis Kannus) ad figuram tympani fabricato
. Idem
Quobdas. Item in Descriptione Suetica: Af Lapparna sielfvva

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0146.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free