- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
91

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Lapparna æra maonga i den vvillfarande mening, att the framledne doede
iche shola upstas
. Hoc est: Multi Lapponum in hac erronea sunt
sententia, quod mortui non sint resurrecturi
. Igitur & in
Lapmarkia Tornensi Sacerdotem quendam gente Lapponem, nomine
Georgium testatur Dn. Johan. Tornæus sepeliri se jussisse inter ipsos,
ut firmaret eos in fide de resurrectione mortuorum. Verba
Tornæi hæc sunt, à me versa in Latinum. In hoc templo (Raunala)
sepulturæ mandavi veterem Sacerdotem gentis Lapponicæ, quia
vicinus morti dixerat, se inter Lapponas sepeliri velle, ut sic firmaret fidem
eorum de resurrectione mortuorum, quodque ipsi una secum essent
resurrecturi in die novissimo, qua de re sæpissime apud ipsos concionatus
fuerit
. Addit tamen loco præcedenti Samuel Rheen, reliquum
nihilominus manere arbitrari aliquid, quod ipsi, quale sit, ignorent,
postquam homines obiere. Quæ ipsissima est paganorum sententia,
qui ex ea Manes suos, quasi qui maneant post obitum hominum,
deformarunt. Hoc enim magis verum crediderim esse vocabuli
ejus etymon, quam quod vulgo putant factum à manando.
Verba Samuelis Rheen. Men att nogot ær quar ester dœden, troo
thec
. Hoc est: quod veroa liquid maneat reliqui post mortem, illud
credunt
. Tertium est, quod Deo vero Christoque suos addant
Deos commentitios, junctimque cultu ac honore prosequantur,
quasi Deo & diabolo bene inter se conveniat, vel ex dimidio
eorum quisq́; coli possit atque velit. Habent autem Pithenses &
Lublenses Lappones Deos istiusmodi alios majores, alios minores.
Majores quorumq; veneratio præcipua, tres numerant. Thorum
sive Thordoen, Storjunkaren, & Solen, Samuel Rheen cap. 25.
Theras fœrnamsta afgudar æro desse tree, Thor eller Thordœn,
Storjunkaren, och Solen.
Hoc est: Præcipui eorum deastri sunt hi tres,
Thor vel Thordœn, Storjunkaren, & Sol
. Damianus à Goës ignem
scribit colere, ac statuas Lapideas. Religio illius gentis, ait, ut ignem,
& statuas lapideas pro diis habeant
. Sed illæ statuæ lapideæ non
aliæ quam quibus honorant Storjunkaren suum, ut patebit ex
sequentibus. Neque ignis, nisi Solis symbolum. Nam revera
ignem habuisse pro Deo, falsum est, ignoraturque ab omnibus.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0115.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free