- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
46

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Sunt Finnonibus non pauca saginando corpori idonea, quibus
omnibus destituuntur Lappones. Itaque hoc quidem argumento
nihil in contrarium efficitur. Neque magis valet, quod affertur
de ingenio Finnorum militari. Longe alia eorum fuit ratio
temporibus antiquis, quibus in Lapponiam misisse colonias videntur.
Quod apparet vel ex eo, quia Tacitus gentem nominat inermem,
Non arma, inquit, non equi ipsis. Adeo, vult dicere, à
consuerudine bellorum alieni sunt. Sed & hodie non usque adeo
proclives. Quin potius, quod experientia compertum est frequenti,
publicequè notum, quando dare nomina coguntur, abdunt sese,
ac effugere hoc vitæ genus, quanta possunt opera, conantur.
Itaque non tam ex indole ingeniove, quam usu atque disciplina,
cujus Fenni sunt observantissimi, putandum, quod virtute militari
polleant. Nam natura quidem inter ipsos Lapponasquè quo ad
ista, differentia est admodum exigua. Et quid tandem opus est,
ut revelamus hanc sententiam, cum ipsi Lappones, quorum sine
dubio hac in parte fidei tribuendum plurimum, se ortos à
Finnonibus testentur. Durat enim apud ipsos hodieque hæc sententia,
quam longa serie acceperunt à majoribus, ipsorumquè ducum
inter eos extant vocabula, per quos migrationem in Lapponiam
fecere. Sic testatur Olaus Petri Niurenius de quodam
(Mieschogiesche) relatum sibi. Verba ejus. Ipsimet Lappi derivant suam
prosapiam à Mieschogiesche. Sciscitanti mihi, quis, & unde ille
fuerit, nihil aliud ex parentum & majorum traditione se hausisse
respondent, quam eum jam olim ex Finlandia in oras suas migrasse
. Idem
quanquam mutato ducis vocabulo, prodidit ante annos aliquos
civis quidam Pithensis, Andres Andresonius vocatus, qui post
factus est œconomus Scholæ Lapponicæ, & ex quotidiano cum
Lapponibus convictu conversationequè istæc didicit, adeoque
fidem promeretur exceptione omni majorem. Hic Andreas,
inquam, ait, ipsos memorare Thins Kogreh, à quo ducti sint in
regiones, quos inhabitant. Qua de re, & Dn. Zacharias
Plantinus in præfatione Ms. cujus alibi feci mentionem. Confessisunt illi
ex nostris intelligentiores, interrogati, eductos se ex Finlandia,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0070.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free