- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
41

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

de ipsis: Scimus nos, Lappones esse erga hospites innocentes. Hæc
sunt fere, quæ & laudem in Lapponibus promerentur, atque inter
virtutes earum debent numerari. De cætero gens est, non usque
adeo civilis atque polita, si cum aliis conferatur populis Septentrionis.
Quo intuitu jam Paulus Jovius de ipsis, Lappones existunt gens,
supra quam credibile sit, agrestis
. Pari modo Wexionius Lib. IV.
Suec. c. 6. Lappi agrestes sunt. Amant tamen munditiem;
iccirco aqua sese lavant, & faciem, & manus frequentissime. Testis
est, quem sæpè jam laudavimus, & laudabimus in sequentibus Dn.
Samuel Rheen c. 14. Ehuruvval the altyd vvistas i rœkekottor,
haolla de sigh liikvvæl reene, tvvættandes sina hænder och ansichten
hvvar dagh ganska vvæl
. Hoc est: Licet habitent in tuguriis
fumo plenis, tamen operam dant ut sint mundi lavando manus faciemque
singulis diebus summa diligentia
. Contra Jo, Tornæus:
Mæstendeels æra dhe skaorfvvoga, effter dhe sig scillan tvvætta, och
hufvvudet intet rychta eller borsta
. Hoc est: Sunt plerumque scabiosi,
quia raro sese lavant, caputque non pectunt aut comunt
. Sed fortassis
speciatim de Lapponibus Tornensibus hoc accipiendum, nam in
cæteris nil istiusmodi observes. Nec ingenio sunt omnino destituti,
verum ejus quoque vi non nulla pollent. Quod apparet facile,
quia ipsi omnium suorum utensilium sunt fabri. Ipsi vestes sibi
sarciunt, ipsi suunt calceos, ipsi nent, ipsi vasa lignea,
instrumentaque omnis generis, sive ad iter sive ad venationem, aucupium,
piscationem sibi conficiunt. Et sunt quædam prorsus artificiosa, sicut
suo loco indicabitur. Itaque non ipsi sibi solis accommodant, sed
& aliis, qui ab ipsis expetunt, & in usus suos quærunt. Zieglerus,
naves, dolia, omne instrumentum domesticum probe fabricant, &
exportant in viciniam
. Memoria etiam & judicio valere, testatur
Johannes Tornæus. Sunt, inquit, tenaces memoria, judicio acres.
& loco alio. Af fœrstaondet æro dhe godha, till minnet starka. Hoc
est: usu rationis præstantes sunt, memoria validi. Sed hæc melius
intelligentur ex descriptione singulorum, atque iis quæ prolixe
dicemus in sequentibus, ubi de diversis Lapponum opificiis
similibusque sermo erit.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0065.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free