Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
paupertatem aliis suas operas addicere coguntur. Quomodo in pago
Aosahla hujus generis foci numerantur quinquaginta circiter. In
pagis aliis plures, in aliis pauciores sunt, prout major est vel minor, &
vel latioribus, vel angustioribus limitibus circumscribitur.
Habentque illi ipsi foci quoque, sive rockar, ut appellant Sueci, sua
nomina, quæ hic pluribus commemorare non necesse videtur. Et
hæc est divisio Lapponiæ tertia, non recens facta, (nisi quod sub
Carolo IX. certis familiis certi assignati sint foci, ut liquebit ex
sequentibus) sed jam olim priscisque observata temporibus, quod ex
eo licet credere, quia nulla alia lapponibus est nota, ac ne Suecis
quidem consignata, ab illis inde temporibus, quibus sub imperio suo
Lapponiam habuere; sed nec vocabula sunt recentia, vel ex rebus
capta ejusmodi, quæ sua novitate dubium aliquod possent movere,
quod propterea observo, ut nativa simplicia, & antiquitati suæ
convenientia essc omnia gentis hujus manifestissime apparet.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>