| tamen alienis insidiari laboribus, & rapto vita quærere, atque vtinam raptorum |
| insidias non timerent. Hæc Ambrosius. Vna tamen hujus mellis quod colligunt |
| vtilitas, in superioribus libris, præsertim XVIII. vbi de vrsis & melle agitur, |
Mel necessarium est pro toleranda obsidione. | omissa est, aut lib. IX cap. XIX. quod videlicet ad obsidionem diutius tolerandam, |
| copiam mellis habere, ad potum saniorem conficiendum, quando deficit, |
| plurimum præstat, maxime pro his, qui hausta aqua continue infirmantur: quibus |
| forsan vita functis, obsidio defectu consiliorum ( quod sæpe contingit)sustineri non |
| posset. Quomodo autem potus ille fortior, vel tenuior conficitur, lib. XIII. |
| cap. XXIIII. & sequenti abunde monstratum est. |
| |
| |
| |
| De Apibus sub nive, & glacie servandis. |
| |
| CAP. XVII. |
| |
| SED neque Aquilonares regiones ob asperrimas hyemes |
Homines suppolares apes non habent. | apibus, aut melle carent, præsertim homines Meridionalia |
| & Orientalia loca inhabitantes, licet Iordanes verum |
| dixerit, suppolare oram Aquilonis incolentes, apum |
| vsum non habere, cum alioquin per totam pene Septentrionalem |
| plagam in omnibus fere locis sit maxima abundantia |
| mellis, prout superius plurimis in capitulis est ostensum. |
Circius ventus apes in extremis aquilonis non sinit. | Quod autem in extremo climate polari apes non |
| sint, cum vehementissimus ventus Circius, tum crabronum, |
| vesparum, ac loCustarum innumera multitudo in causa est, contra quas bestiolas |
| nequaquam solæ apes se opponere valent. Satis tamen ingeniose Septentrionales |
| eas sine morbo, et diminutione ab algore vehementi per hyemem custodire norunt, |
Modus custodiendi apes ne frigore pereant. | eo scilicet modo, quod in medio mensis Septembris culmo siligineo, vel arundine, |
| alvearia vndique cooperiant, primo veniente frigore aquam desuper spargentes, |
| vt congelentur: deinde altam nivem super eundem culmum veluti longissimam |
| cutem congerunt, vt nullo demum frigore quantumcunque forti accedente, obtruncari |
| queant: alioquin per negligentiam talis provisionis faciendæ, multæ apes morerentur. |
| Aliquæ etiam apes, spissis inclusæ lignis, pineoque cortice coopertis, inter |
| |