Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXII. De insectis animalibus - Cap. X. De modo quærendi Apes sublimius euolantes - Cap. XI. De cautela in Apibus comparandis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Ambrosii, Vnde postea quoque & melliflua effluxere eloquia, pro medicina | |
omnium sitientium animarum. | |
De cautela in Apibus comparandis. | |
CAP. XI. | |
QVANTVM ad emptionem apum id servatur, vt alvearia | Apes quomodo emendi. |
plena emantur: quæ plenitudo vel inspectione, vel murmure | |
magno, vel frequentia commeantis examinis cognoscitur: | |
etiam circa eas comparandas attenditur, quod parvæ | |
sint & variæ, tum in rotunditatem compactiles, atque constrictæ, | Apes breves & rotundæ meliores. |
quia diligentius laborant, & favos ac mella subtilius | |
formant. Ex vicina potius regione, quam longinqua | |
emuntur, ne ad inconsuetum aërem delatæ corrumpantur: | |
maxima enim earum pestis est rigidus aër, & turbulentus. | Apibus aër rigidus obest. |
Per noctem in dorso ad longinqua loca alveariis occlusis deportantur, | |
sed melius in curribus vbi palustria, ac plana sunt loca, quandoquidem singulis | Apes curribus vehuntur. |
curribus quindecim, vel viginti alvei simul, & hi quidem commode imponi | |
queunt, prout mos est in terris Brabantiæ, & Flandriæ, vbi alvearia ad campestria | Apes in campis absque custode dimittuntur. |
pascua distinctis æstatis temporibus, nutrimenti causa deferuntur, ibique sine | |
custodibus in maximo numero dimittuntur, gravissima pœna adjecta in quencunque | |
hujusmodi publici boni depopulatorem: qui licet tesiibus convinci nequeat, | |
seipsum tamen impertinentis rei venditione facilime prodit. | |
Non enim circa parietem dominorum alvearia cum apibus custodiri | |
possunt, neque etiam debent (vt Palladio lib. I. videtur) | Apes pro pascuis magnum spatium requirunt. |
vbi infinito numero apum statim in | |
exiguo terræ spatio idoneum nutrimentum | |
deficeret. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>