Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXI. De piscibus monstrosis - Cap. XLVIII. De pugna pastorum contra Serpentes - Cap. XLIX. De Theriaca, ac aliis remediis aduersus venena
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
congregationem Solinus cap. LX. etiam meminit circa Caspias portas versari: qui | |
vndique gentium convenæ, a verno statim die illuc confluunt, maximo impendio | Serpentes caspiarum portarumi viatonbus nocent. |
viatorum, quibus omni tempore, præterquam hyeme, accessum ad istos populos negant. | |
Terra tamen Aquilonaris, vbi fraxinea arbore abundat, venenatis his bestiis | |
caret: quod & Plin. loco supra allegato testatur, quamvis idem autor eodem lib. cap. | |
XXXIIII. hederam serpentium frigori esse amicam dicat. Favorabile denique | |
verbum Isidorus de natura serpentum prosert, quod hominem nudum & dormientem | Serpentes dormientem et nudum non lædunt. |
nunquam lædant; idque milii in pueritia & adolescentia serpentibus sine læsione | |
sæpissime congredienti contigit. | |
De Theriaca, ac aliis remediis adversus venena. | |
CAP. XLIX. | |
CERTVM itaque relinquitur, serpentes evomere virus | Serpentum venenum quando nocentius. |
exitiale, multiplici colore distinctum: quod eo nocentius | |
est, quo gravius irritati per calorem illud ericiunt. Nec | |
percutiunt, cum natura frigidi sunt, nisi quando calescunt. | |
Nam quando frigidi sunt, nullum tangunt. Percussus itaque | |
serpentum veneno, primum obstupescit: deinde vbi | Venenum in corpore calefactum extinguit. |
ipsum virus calefactum exarserit, statim hominem(nisi remediis | |
efficacibus occurratur ) extinguit. Tale autem remedium | |
theriaca præstat, quæ est antidotum serpentinum, | Theriaca remedium contra venena. |
quo venena (ab eo quod venas necent dicta ) pelluntur, vt pestis peste soluatur. Verum | |
vt aliqua eius compositio Aquilonaribus incolis innotescat, operæpretium duxi | |
verba Plinii lib. XX. cap. vltimo, præsentibus, donec aliud melius remedium | Venenum vnde dicatur. |
contra venena occurrat, inferere hoc modo: Recipe adversus venenata animalia serpilli | |
duum denariorum pondus, opopanacis & milii tantumdem singulorum, trifolii | Theriacæ secundum Plin. confectio. |
pondus denarii, anethi & fœniculi seminis, & anisi, & ammii, & apii denariorum | |
senum singulis generibus, erui farinæ duodecim. Hæc tusa cribrataque, vino quam | |
possit excellenti digeruntur in pastillos, victoriati pondere. Ex his singuli dantur | |
e vini mixti cyathis ternis. Hac theriaca magnus Antiochus Rex adversus omnia | Antiochus rex theriaca vsus. |
venena vsus traditur. Hæc Plinius. Quatenus autem talis compositio adversus venenum | |
valeat, an vero ea præstantior, meliorque esse possit, quo læsæ sanitati celerrime | |
subveniatur, ne toxico prævalente veneno infectus succumbat, artis medicæ periti | |
in eius compositione dubio procul experientur. ln Aquilone tamen contra pestem(licet | Electuarium aquilonarium contra pestem. |
raro grassantem)infallibile remedium cujusdam electuarii apud plurimos suæ santatis | |
custodes habetur, quo nedum tempore pestis, sed & in cunctis ægritudinum | |
principris vtuntur: atque ita fieri solet: Recipiatur aloës hepaticæ, alias jecorariæ lotæ | Electuarii aquilonaris contra pestem confectio. |
libra media, bene tusæ, cinnamomi electi vncia media, masticis vnc. med. cornu | |
cervini tosti vnc. med. centaureæ minoris vnc. med. gentianæ vnc. med. dictami albi | |
Cretici vnc. med, lupini tosti, vt siliqua adimi queat, vnc. med. Hæc omnia seorsum | |
in pulverem redigantur, & deinde simul commisceantur . Postea capiatur mel quinque | |
librarum: quod bene super ignem in patella ærea despumetur, atque in eo, cum a fervore | |
tepuerit, prædicti pulveres misceantur, inque modum pulmenti vndique voluantur. | |
Hoc modo electuarium habebitur: quod in aurora cum bpno vino, albo, ad quantitatem | |
nucis avellanæ sumptum, omne venenum, & pestiferum a humano corpore | |
sine vlla violentia expellit. Habet hoc electuarium alias miras operationes avertendi | Electuarium variarum virtutum. |
multas ægritudines per facilimam purgationem, quocunque tempore securissime | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>