|
terris. Et vt vtriusque redemptio non prætcreatur elementi, terrarum salus in mari antem |
præcessit, quia signum Filii hominis, signum Ionæ. Sicut iste in vtero ceti, sic IESVS | Salus in mari prius quam in terra. |
in corde terræ. In vtroque remedium, majus tamen in mari pietatis exemplum: |
quoniam exceperunt pisces, quem homines refutarunt ; & quem homines crucifixerunt, | Pietatis exemplum magnum in mari. |
pisces servaverunt. Petrus quoque in mari titubabat, led non labebatur: & |
confessus in fluctibus, negavit in terris. Itaque illic quasi devotus manu apprehenditur, | Petrus in mari Christum confessus, in terra negavit. |
hic quasi oblitus aspectu censorio convenitur. Hæc Ambrosius. Qualis etiam |
clementia animalium terrestrium, avium, & aquatilium prædictorum erga homines |
exerceatur, in pluribus capitulis superius est relatum. |
|
|
|
De magnitudine Norvagici Serpentis, et aliorum. |
|
CAP. XLIII. |
|
QVI navalibus exercitiis in littoribus Norvegiæ, vel mercaturæ, |
vel piscaturæ operam navant, conformi testimonio |
stupendam sane rem asserunt, serpentem videlicet vastæ | Serpens Norvagicus 200. pedum longitudine. |
molis, ducentorum pedum & amplius longitudine, ac |
viginti pedum spissitudine, in rupibus & cavernis penes |
oras maris Bergensium versari: qui vitulos, agnos, porcos |
voraturus, ab antris solum lucido noctis tempore in æstate |
exit, vel polypos, locustas, & genera marinorum cancrorum |
vt deglutiat, maria transmittt. A collo deinceps dependentes | Serpentis Norvagici pili cubitalis longitudinis. |
pilos cubitalis longitudinis habet, squamasque acutas, atro colore, & flammeos |
oculos rutilantes. Hic navigia infestat, hominesque se in sublime instar columnæ |
erigens rapit, ac devorat: neque id sine portentoso spectaculo regni, instante mutatione, |
evenire solet, nempe quod Principes in fatum concedent, vel in exilium turbabuntur, | Serpens apparens regni mutationem portendit. |
aut bellicus tumultus evestigio subsequetur Est & alius miræ magnitudinis |
serpens in insula Moos dicta, diœcesis Hammerensis: qui vt cometa orbi reliquo, | Moos insula. |
sic is regni Norvegiæ mutationem portendit, prout visus est anno M. D. XXII. | 1522. |
alte super aquas se extollens, atque in modum sphæræ convoluens. Existimatus est hic |
serpens conjectura collecta e longinquo visu quinquaginta fuisse cubitorum: quem | Serpens 50. cubitorum. |
expulsio Regis Christierni, atque gravis Prælatorum persecutio secuta est: immo excidium |
patriæ demonstravit, veluti Isidorus dicit de avibus Diomedis. De quibus refert |
|