Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXI. De piscibus monstrosis - Cap. XL. De natura, tempore, & loco Piscium quò se æstate conferunt
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
NE autem prolixius insumatur augmentum in rebus forsitan | |
omnibus haud obscuris, finaliter cum beato Ambrosio | |
cap. X. lib. V. Hexamer. asserendum erit, vnumquodque | |
genus piscium præscripta sibi domicilia habere, | |
quæ sui generis nullus excedat, non incurset alienus, ita | |
vt hoc genus piscium in illo sinu maris alatur, & gignatur, | |
illud in alio, nec confusum reperiatur, sed quod in | |
vno loco abundet, alibi desit. Hic enim sinus maris cephalos | Piscium morandi loca diversa. |
alit, lupos ille: ille saxatiles, locustas alius. Non | |
est libera vagandi potestas, nec tamen interclusa montibus copia, aut fluviis interlabentibus | |
transitus mipeditur: sed vsus naturæ impressus, tanquam patriæ finibus | |
Vnumquenque fe retinere, & vltra incolas prodire suspectum. Sed homines potentes, | Mare non suffieit potentibus. |
quibus mare non sufficit, dividunt sibi elementa, faciunt vivaria atque apothecas ostrearum, | |
vt convivia escarum numero instruant, quando mare non possit implere. Sunt | Apothecæ ostrearum. |
tamen aliquam genera piscium, qui non ingenii facilitate loca mutent, sed fovendi partus | |
necessitate: quæ opportuno atque legirimo procurantes tempore, e plurimis locis | |
a diverso sinu maris innumeri velut communi consilio convenientes, conjuncto | Pisces cur in aquilonem semper transeunt. |
agmine Aquilonis flatus petunt: & ad illud Septentrionalium mare partium quadam | |
naturæ lege contendunt. Deinde: Quid autem rationabilius hoc piscium transitu, | |
cujus rationem quidem verbis non explicant, sed factis loquuntur ? Pergunt enim | |
æstatis tempore ad fretum Ponti, eo quod reliquo maris sinu hic sinus dulcior sit. | Ponticus sinus dulces aquas habet. |
Postea: Quis autem ignorat, quod etiam ea quæ marina sunt, aquis plerunque dulecibus | |
delectentur ? Denique dum flumina sequuntur, & ad superiora ascendunt, frequenter | |
alleni generis pisces capiuntur in fluviis. Cum hæc igitur causa Pontum illis | Pisces marini dulcib’ aquis delectantur. |
faciat gratiorem, vel quod æstus temperet solennis illic flatus Aquilonis, tum | |
opportuniorem cæteris judicant, in quo generare, & partus possint proprios opportunius | |
enutrire: quod teneri fœtus rigorem(laborem habet textus) alienæ regionis sufferre | Aquilo æstus temperat. |
vix possint, quos illic fovet aëris blanda ac benigna clementia. Itaque peracto | |
munere, omnes simul eo, quo venerant, agmine revertuntur. Hujus enim Ponti sinus | Aëris clementia vbi. |
Boreæ objecti amœnitate perfruiti, rursus hyemis aspera declinare contendunt, & | |
Septentrionalis plagæ sæva fugientes, in reliquos se sinus conferunt, in quibus aut | |
ventorum mollior sit placiditas, aut solis soleat vernare temperies. Novit igitur | Piscis novit tempus suum a natura certius, qui de eo disputantes. |
piscis pariendi tempus: novit tempus eundi, atque redeundi: novit | |
tempus perfunctionis, & jactationis: & novit vt non queat falli. | |
quia non rationis æstimantione, & disputationis argumento | |
vtitur, sed inspirantione naturæ, quæ vera | |
est magistra pietatis. Hæc | |
Ambrosius. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>