Polypi quo tempore pariant. | In hyeme & vere pariunt vnum ovum simile nuci, de quo solo innumeri pisces |
| generantur, sed propter parvitatem plurimi corrumpuntur. Polypus fœmina |
| secundum Aristotelem lib. V. cap. XVIII. de animal. modo incubat ovis, modo |
| in ore sui cubilis assidens, brachium super ovis exporrectum tenet, excluditque |
| quinquagesimo die. Tempore coitus, vt fere reliqua animajia, insipidas carnes habent, |
| quia non pascuntur, neque ob libidinem saturantur, & intantum vehementi |
Polyp’ ob coitum fit debilissimus. | coitu debilitantur, vt a parvis pisciculis devorentur, & facilem a suis cubilibus detrahantur |
| cum anteab nihil tale iis vsu eveniat: tum vero paruos, novellosque, quamvis |
| recensn atos, nullo eiusmodi malo affici narrant: quinimmo validiores esse, |
| quam grandes, confirmant. Præterea extra coitum adeo magnam fortitudinem habent, |
| vt hominem invadant: quod notent Principes, ne effœminatos, vti prius dictum |
Effœminati nihil in prælio valent. | est, ad bella educant, quia nihil valent in prælio. Dicunt etiam Plin. & Alber. |
| lib. XXIIII. de animal, quod nullum atrocius animal in aquis ad conficiendum |
| hominem naufragum, vrinantem, aut natantem: sed si invertatur, elanguescit vis. |
| Reliqua autem hujus beluæ exercitia videantur apud Plin. lib. IX. cap. XXX. |
| & lib. XXXII. cap. vltimo. Similiter & apud Alber. lib. XIII. de animal. |
Testudo piscis. | tractatu I. cap. IIII. Huic etiam polypo testudo Indiana assimilatur: quæ cum sit |
| longitudine octo cubitorum, & latitudine quatuor, homines tres vel plures invadere |
| audet, sed resupinata super latum dorsum nil potest. |
| |
| |
| |
| De crudelitate quorundam Piscium, & aliorum benignitate. |
| |
| CAP. XXXV. |
| |
| HOMO apparet hic natans in aquis salsis, quem piscis de |
Boloma piscis. | genere canicularum marinarum Boloma Italice, & Haafisck |
Haafisck. | Norvagice dictus, adeo avide turmatimque ex insidiis |
| adoritur, vt non tantum morsu, sed pondere etiam in |
| profundum demergat, devoretque teneriora membra, nares |
Kaia piscis hominem liberat. | videlicet, digitos, & genitalia: donec superveniat raia, |
| vt injuriarum vindex, quæ per aquas armata naturalibus |
| pinnis discurrit, ac quodam impetu demersi hominis |
| grassatores abigit, eumque vt enatet, pro viribus vrget: ea |
| tenus |
| |