Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXI. De piscibus monstrosis - Cap. XXX. De Piscibus alatis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
ETSI aliquorum sententia est non prodesse piscibus, habere | |
quatuor alas & duos pedes, aut duas alas & duos pedes, | |
aut aliud membrum omnino ambulationi deserviens, | Piscis alas membranaceas habens. |
cum videatur otiosum: est tamen piscis quidam duas alas | |
membranaceas habens, qui volat per spatium modicum, | |
posteaque desilit in maris profundum, quem & hirundinem | Hirundo piscis volans. |
Plin. lib. IX. cap. XXVI. vocat. Pedes eius sunt sicuti | |
avis, sed cauda caret propter volatum, hirundini quæ | |
in arena riparum nidificat, plurimum similis. Invenitur | |
etiam piscis in mari Germanico inter Angliam & Norvegiam, qui habet duos pedes | |
& quatuor alas: quæ moventur flexæ ad inferiora ventris & pectoris sui, sicut | |
aliarum avium alæ. Sunt autem duæ ante juxta branchias, & duæ posterius ante | Piscis Oceani alatus. |
caudam, suntque alæ membranaceæ. spissæ quidem valde juxta corpus in parte, quæ | |
est loco adjutorii brachii, & tenuiores in parte anteriori alæ: & hanc dispositionem | |
habent etiam alæ posteriores. Branchiæ autem istius piscis non habent fissuram versus | |
ventrem, vel pectus pertingentem: sed hi pisces habent branchias, quæ terminantur | |
super humeros alarun anteriorum, quatuor foraminibus quadratis, ita quod duo sint | |
propinquiora capiti, & duo propinquiora alæ dextræ, similiterque disponuntur | |
branchiæ in sinistro latere. Caput autem istius piscis, color, pellis, figura corporis, | |
ac sapor carnis, est fere sicut piscis, qui raia vocatur. Crura autem eius sunt cartilagines | |
sine junctura, & subtus in pedibus habet foveas. vt fortius figatur. Cauda autem | |
eius non est vti raiæ, sed similis caudæ aliorum piscium, nisi quod est aliquantulo | |
longior Denique ante caudam in loco dorsi, vbi stringitur solida pars corporis, quæ | |
est post concavum ventris, habet et pinnam more aliorum piscium, valde tamen magnam | |
respectu sui corporis. Capitur hic piscis inter raias & squatinas, vt plurimum | Piscis alatus in cibo parum vtilis. |
minus vtilis, propter steriles carnes, & exiguam pinguedinem: verum difficilleme | |
e profundo fune et hanio, ob resistentiam alarum, cruitur &c. Pisces præterea quidam | |
lati corporis sunt, qui quatuor pinnas habent, duas in ventre, & duas in dorso: & | |
hæ pinnæ, quibus vtuntur, alæ vocantur: quales per omina similes habent pisces lepores marini | Lepores marini. |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>