Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XXI. De piscibus monstrosis - Præfatio
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
ADMIRABILE spectaculum vastus Oceanus in suo | |
gurgite cunctis nationibus offert: diversos partus ostendit, | |
hosque non tam magnitudine et comparatione syderum mirabiles, | |
quam forma minaces adducit, vt nec cœlo, nec terra, | Monstra marina mirabilia. |
aut eius visceribus, aut domesticis instrumentis aliquid | |
abscondi videatur, quod non adsit in sua profunditate retentum. | |
In eo nanque Oceano tam lato, supino, molli, ac sertili | |
accremento accipiente semina genitalia, sublimi semperque | |
pariente natura, pleraque esse monstrifica reperiuntur: | |
quæ perplexis, & insemet aliter atque aliter nunc flatu, nunc fluctu conuolutis, e se | |
ac aliis principiis generare formas videntur, vt quicquid nascatur in vlla parte naturæ, | |
etiam in mari esse nobis persuasum habeamus, & perquam multa alibi nusquam | |
reperibilia, ibidem inveniri. Nec solum animalium simulachra mari inesse licet intelligere | Animalia omnium figuraæ in Oceano. |
intuentibus, sed vuam quoque in eo, gladium, ferras, equorum capita in | |
parvis cochleis eminere. Prætere spongias, vrticas, stellas, lamias, miluos, monachos, | |
vaccas, lupos, erythinos, spondylos, mures, pasferes, merulas, corvos, | Piscium varia nomina. |
ranas, phorcos, boves, arietes, equos, asinos, canes, locuslas, vitulos, arbores, rotas, | |
cantharos, leones, aquilas, dracones, hirundines, & similes. E quibus quædam | |
belux in terram exeunt, pastæque radices fruticum ac satorum remeant: quædam Australi, | |
& quædam Aquilonari vento hausto impinguescunt. Sunt & beluæ in mari | Beluæ humana figura apparentes. |
quasi hominis figuram imitantes, lugubres in cantu, vt nereides: etiam marini homines, | |
toto corpore absoluta similitudine, qui ascendere navigia nocturnis temporibus | |
videntur: statimque degravari quas insederint partes compertum est, & si diutius | Homines marini. |
permanent, etiam ipsæ naves merguntur. Immo per fidelem Norvagicorum piscatorumi | |
assertionem addo, nisi tales capti illico dimissi fuerint, adeo sæva tempestas exurgit cum | |
horrido planctu eius generis hominum, ac nonnullorum aliorum monstrorum, vt cœlium | |
ruere videatur: piscatoresque vitæ suæ vix etiam summo labore succurrere, multo | |
minus piscibus insidiari poterunt. Quocirca in tali casu piscaria lege cautum est, | Lex piscatorum. |
& observatur, vt monstrosi pisces taliter attradi, secundum figuræ varietatem illico | |
abscisis hamatis funibus dimittantur. Atque his paucis a nobis addudis de variis | |
piscium, ac monstrorum in mari existentium generibus non contenti, videant latius | |
Plin. lib. XXXII. cap. vltimo, & Ambros. lib. V. Hexamer. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>