Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XX. De piscibus - Cap. XXI. De mixtis Piscibus cum Hirundinibus
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
PROXIMO libro superiore XIX. cap. XXIX.introducta | |
erat hæc imago .super hirundinibus hyemali tempore | Hirundines extrahuntur ab aquis. |
ab imperitis piscatoribus de aquis extractis , atque in | |
ædes calidas importatis , & cito extinctis : nunc autem | |
ostenditur hac figura , mixtos pisces cum hirundinibus capi , | Pisces cum hirundinibus mixti capiuntur. |
multotiesque fine avibus illis hoc modo fieri glacialem | |
piscaturam , ita vt retibus sub glaciem missis , tot pisces | |
diversi generis capiantur , quod vix educentium vires sufficiant, | |
nisi sociæ manus ad extrahendum accedant . Patroni | |
enim lacuum aliquos sibi reservant aquarum angulos,quasi privilegiatos, vt ex eis, | Aquarum loca reservata pro piscibus. |
veluti ex pecorum stabulis infallibiliter pro voluptate eximant desiderabiles pisces. | |
Mergunt sæpius dulces fabarum , pisorumque frutices, & culmos ad istos angulos , | |
quatenus semper ea loca pisces habeant pro pascuis vberioribus, & reperiantur frequentius, | Pisces quomodo reservantur. |
cum opus sit,ibidem. Omnibus interim modis cavetur,ne viva calx | |
ponatur prope aquas, quia omnium piscium pestis est irremediabilis . | Calx viva piscium pestis est . |
Cavetur etiam ne quis arbores semitruncatas demergat in fundo | |
pisculento ,ne retia rumpantur : insuper ne saxa | |
ignita projiciantur in piscinas , neque lapides | Piscibus saxa ignita nocent. |
quadrangulares . | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>