| habitis causis, in vtraque partem prolatis,dicunt ,’at probant,ex ipso vitulo marino |
| sumendam fore demonstrationem , hanc videlicet , vt cum partum fecerit in littore, |
Vitulus inter pisces computat’ recte in quadragesima manducatu | si ad sylvas in venatore compulsa belua- sugerit, abstinendum eius esum erit tempore |
| prohibito: si vero ad aquas, securissime ea vescendum erit. Et ita servatur, vt infinitæ |
| hominum multitudines hac pinguedine vtantur in obsoniis suis, loco olei: atque ob eam |
| causam carnes in maxima quantitate, veluti latera porcorum,in vasa recluduntur. Pinguedo |
| tamen hujus vituli marini solidior , defertur ad amplam Germaniam. Solebat |
| nihilominus esse valde vtilis, & delectabilis olei vsus in Aquilonaribus regnis, |
Lutheranorum detestabilis impostur | immo & lucrosus quæstus ipsis mercatoribus , donec ipsimet Lutherano dogmati |
| petulanter adhærentes ( quatenus omnem jejunium tollerent ) dixerunt populo, quod |
| Hispani lavarent suos leprosos in oleo , ideoque nequaquam eo vescendum. Illisque |
| creditum est, nec quisquam amplius oleum ab ingeniosis illis impostoribus emere in |
| animum sibi induxit : & ita in hac parte bonum quæstum se perdidisse lugent , tum |
| etiam in aliis rebus indiscrete diffamatis . |
| |
| |
| De Lupis , sive luciis. |
| CAP.VIII. |
| |
Lacus maximi dulcium aquaru | SVNT lacus dulcium aquarum in montanis Lapponiæ , |
| CCCC. milliarium Italicorum longitudine , latitudine |
| veto C. & amplius : in quibus tanta est luporum aquatilium |
| ( quamvis & aliorum piscium ) copia, vt non solum |
| alendis hominibus , per quatuor amplissima Septentrionalia |
| regna sufficians , sed etiam latius sale , soleque siccati |
| navigiis , velut lignorum magnæ strues ,in amplam |
Lupus piscis seu lucius vorrax | Germaniam vendendi exportentur . Itidem de lacubus |
| Finlandiæ censendum erit. Est igitur lupus,piscis fluviatilis, |
| ore laro,dentibus acutissimis , minorum piscium devorator : cui tamen perca |
| squamis , & pinnis asperrimis armata resistit , vt sibi nott prævaleat: tamen ex insidiis |
| transversam percam,ore compressam lupus ipse minutim lacerat , & deglutit: |
| adeo nullus , etiam armatus piscis a votacitate eius perinanet immunis . Vescitus |
| |