prout & generaliter fieri solet apud omnes aquas Septentrionales. In regionibus |
autem Ostrogothorum ac Vestrogothorum, etiam plurimi capiuntur. Flumina enim illic | Salmones Gothici. |
in plerisque locis XX. vel XXX. pedum altitudine reperiuntur, maxime penes Vestrogothos |
in provincia VVermelandia dicta, quæ olim regio titulo decorabatur: vbi | Lacus C. milliu passuum. |
lacus dulcium aquarum, centum millibus passuum in longitudine, & XL. in latitudine |
patet, cui nomen Vener est: in quem XXIIII. magna flumina a montibus Norvegiæ | Flumina 24. fluunt in vnum lacum, ac vnum exitum habent. |
illabuntur, vnum solum exitum versus Meridiem habentia: qui Trolhetta, id |
est, dæmonum caputium appellatur. In fluminibus illis recentibus in maxima copia |
ialmones capiuntur: inque genere suo maxima producunt ova, cicerculas, vel pisa in |
quantitate superantia, ac maculas nigras in cute respersas habentia cum magno decore. | Salmonum ova. |
Maximus denique horum piscium, vbicunque capiuntur, quæstus est, & adhibito |
ingenio capiendi major indies excrescit. |
|
|
De piscatura Vitulorum marinorurm. |
CAP. IIII. |
|
QVIA in mari Bothnico & Finnonico maxima vitulorum | Vituli marini. |
marinorum, sive phocarum multitudo reperitur: idcirco |
naturam eius, & demum venandi modum, quem videram, |
paucis annectam. Vitulus marinus, qui & Helcus Latine dicitur, | Helcus. |
a similitudinem terrestris vituli fortitur nomen: habetque |
corpus durum, & carnosum, ideoque difficulter interficitur, |
nisi elisis temporibus capitis, Vox eius est vt tauri: quatuor | Vox vt tauri. |
habet pedes, non autem auriculas quia regimen vitæ |
eiu, & mansio est in aqua. Si enim auriculas haberet, multum |
humorem susciperet, natationemque sibi in aqua prohiberet. Animal generat completum: |
parit vt homo omni tompore, sed maxime cum primis capris. Vitulus | Vituli marini partus. |
marinus pilo vestitus, averso coitu, vt canis, invitus adhæret: parit animal in terra |
more pecudum, nunquam tamen plures geminis fœtus, licet autor de nat. rerum dicat, |
tres. Fœtum non ante XII. diem a partum in mare producit, subinde assuefaciens. Ipsis |
in somno mugitus, vnde nomen vituli, Accipiunt tamen disciplinam, voceque pariter |
|