Aurum effodit. | montibus: & illi congredi nullum, nisi leonem, & elephantem, audere. Aurum insuper |
| in desertis fodere, & accedentes arcere, ex eoque nidos texere ferunt: ad quod surripiendum |
| sæpe venit mille, aut duum millium hominum exercitus magno cum periculo, |
| tum etiam quæstu. Tertio deinde, aut quarto redeunt anno ex Aeliano. Philostratus |
| vero in vita Apollinis lib. III. scribit hanc avem, simul & phœnicem sacram |
| esse soli, currumque solis hisce gryphibus jungi: superare insuper elephantes, |
Animalia bigenera. | & dracones, omnia denique animalia, præter tigridem, quæ ob velocitatem ab |
| eo aufugittt: vultu quoque non multii a humano differre. De animalibus autem bigeneribus, |
| Vincen. in spec. nat. lib. XXII. plura dicit. Etiam Plin. lib. VIII. |
Porphyrio avis. | cap. XXI. vbi de equo pennato, & similibus multa dicuntur. Porphyrio est |
| avis, contra modum aliarum vnum pedem habens latum ad natandum, alium vero |
Pegasus. | fissum ad ambulandum: & id genus est in Balearibus insulis Pegasus(de quo Plinius) |
| est equus pennatus, cornutus, & armatus, quem Aethiopia gignit. Habet & |
Struthio. | alas, vt aquila: valde monstrosus. Struthio alta bestia est, per me visa in Concilio |
| Vicentino M. D. XXXVIII. in pedibus fissis animal, & rostro avis: de quo in Iob |
Auriphrygius. | plura dicuntur: & quomodo ferrum glutit, & digerit, alibi requiretur. Auriphrygius |
| est avis, sic dicta, quasi auram phrygiam sequens. Habet vnum pedem cum vncis |
| acutis ad prædandum, alterum vero latum ad natandum. Gyro multiplici vtitur in aëre, |
| nunc more ludentis, nunc more insidiantis, vsque dum prædam in aquis cernens, impetuose |
| descendat, altero pede prædam rapiens, altero natante rapientem adjuvans. |
| |
| |
| De Gruibus, & vigilia militari. |
| CAP. XXVIII. |
| |
| GRVES peregrino agmine cum ciconiis ab Australibus |
| locis, veris tempore in Septentrionales terras venientes, satis, |
| vel in majori parte lib. II. cap. XI. demonstratæ |
| sunt, & ex Solino cap. XV. quatenus lectori placuerit, |
| adhuc in earum mirabili natura notari possunt, hoc reservato |
| ad hunc passum, de avibus Septentrionis, quod |
Volatus et vigilæ gruibus communes. | prænominatæ grues non conferunt: in mutuam operationem, |
| secundum Albertum, nisi vigilias, & volatum: |
| quæ Liburnicarum more rostrato impetu, veluti |
| & anseres |
| |