Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIX. De avibus - Cap. XVIII. De pullis Columbarum, & virtute medicinali eorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
DVPLICES in Septentrionalibus terris sunt species | Columbarum species duplices. |
columbarum, sylvestrium scilicet, & domesticarum, Quæ | |
sylvestres sunt, satis frequenter in escam hominum, arte & | |
industria venatorum captæ deputantur: non autem vt ordinarius | |
cibus, sed pro voluptate permissus. Harumque | |
columbarum pullos e cavis arboribus, seu rupibus extractos, | |
juvenes heremi scrutatores sæpe quæsitos, ad ædes | |
reportant: iisque vescentes avidiores redduntur, vt eos deprædentur | |
ex sylvis. Domestici vero pulli verni reputantur | Pulli domestici. |
meliores, ob sana nutrimenta: sed pingulores in autumno, ob maturiorem | |
pastum. Medici, licet rari sint in regionibus illis, pullos teneros e sylvis | Pulli sylvestres pro medicinis dantur. |
raptos, suadent dari phlegmaticis, sed non colericis, & calidis a natura | |
Item omni morsui columbam recenter occisam applicant, & sanatur. Item stercus | |
columbarum doloribus apponunt, vt humores desiccentur. Item sanguine columbæ | |
sanant podagram, vel mitiorem faciunt. Item sanguine columbæ levant oculorum | Medicinalia aquilonarium e columbis. |
maculas: fluxumque sanguinis eodem naribus instillato sistunt. Item stercore columbarum | |
mixto melle verrucas tollunt. Item sanguine columbæ ex ala dextera accepto, | |
oculo infirmo medentur. Recenter enim eductus, acutus valde est, | |
& dissolutivus: & ideo eum congruere afferunt lippientibus oculis: | |
quorum alioqui dolor frequentius generantur e vehentissimis | |
ventis frigidis: qui videntur magis foris vrere, quam | |
aliqua intrinseca causa. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>