| |
| aut orto incendio clamat, prout tritum exemplum est de ansere Capitolino: |
| de quo tot & tanta scribuntur, maxime a S. August. de Civit. Dei. |
| |
| |
| De moralibus exemplis, ex Anseris natura trahendis. |
| CAP. XI. |
| |
Disciplina silentii apud principes servanda. | CALLISTHENI Aristotelis discipulo imperatum |
| suit, vt ab Aristotele ad Alexandrum missus, hanc præcipuam |
| servaret disciplinam, vt quam rarissime, & jucunde |
| admodum apud eum loqueretur, qui vitæ mortisque potestatem |
| in aciem linguæ haberet. Scribunt enim qui animalium |
| naturam diligenter scrutati sunt, aliquam animalia ratione |
Plaga orientalis calida. | carentia, salutem alto silentio tueri: veluti anseres, |
| qui linquentes præ nimio calore Orientalem plagam, Occidentalem, |
Tantaurus mons. | seu Aquilonarem petentes, cum montem Tantaurum |
| aquilis abundantem prætervolare cœperunt, timentes rapacissimas illas volucres, |
Exultatio post periculum speranda. | rostra lapillis obstruunt, ne consuetudinis, aut necessitatis vis vocem eis |
| eliciat, qua aquilis proditæ periclitentur. Verum postquam verticem montis eius, |
| collesque tali silentio devolarunt, calculos respuunt, & securiore nexu per aperta cœli |
| strepitu, ac clarioribus vocibus feruntur, Proinde cui in simili casu onus legationis, |
Verbum irrevocabile manet. | vel aliud incumbit, anferis exemplo cogitet tacere, & cum quibus loquetur, |
| opportunitate provida vti. Emissum nanque verbum (vt vulgo dicitur) nunquam |
| revocari potest. Ideoque anserum more potius, quam Callisthenis vtatur. Illi enim |
Pythagoricum silentium. | paruo silentio vitam tutati sunt, hic autem vel modica loquendi licentia eam amisit, |
| cum nec dicto optimi præceptoris auscultasset, nec sanctam illam Pythagoræ taciturnitatem |
| didicisset. Opportuni nanque silentii major est laus, quam tempestivæ |
Anser amat nutritores. | orationis. Est & alia virtus hujus animalis, quod nutritores suos adeo amat, vt |
| quasi sapere, & intelligere videatur. Est & anser animal pavidum, & auditu acerrimo: |
| quod ipsa natura præscribit, vt quo timidiora animalia sunt, eo diligentiora |
| ad custodiam habeantur, quando metus optimus custodiendi sit artifex. Ita |
| quoque anser a beato Ambrosio lib. V. cap. XIII. in Hexameron commendantur. |
Excubiæ anserum commendabiles. | Ait enim: Nocturnas autem anserum quis non miretur excubias ? qui vigilias |
| suas etiam cantus assiduitate testantur. Denique eo etiam Romana Capitolia |
| a Gallo hostem servarunt. Merito illis debes Roma, quod regnas. Dii |
| tui dormiebant, & vigilabant anseres. Ideo illis diebus anseri |
Dii Romani anseribus cessere. | sacrificas, non Iovi. Cedunt enim dii vestri anseribus, |
| a quibus se sciunt esse defensos, ne & ipsi |
| a hoste caperentur. |
| |