Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVIII. De animalibus sylvestribus - Cap. XLIII. De periculis Venationum in spectaculis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
NE autem longius per vastas solitudines, & peregrinas allegationes | |
evagetur hæc venatio, Mantuani verbum adhibendum | |
est dicentis: Quis scelerum comprehendere formas? | |
quis omnia pœnarum percurrere nomina possit ? | |
Venatio periculis plena. | Quasi diceret, omnia periculorum plena in venatione, veluti |
expectatio vulnerum in atrocissimo bello. Et ob hoc | |
non incongrue inserta est huic loco epistola Theoderici Regis | |
Epistola Theoderici regis gothorum. | Gothorum, quam Maximo viro illustri(vt lib. V. apud |
Cassiodorum habetur)scripsit in hunc modum: Si Consularem | |
munificentiam provocant, qui peruncta corporum flexibilitate luctantur: si organo | |
canentibus redditur vicissitudo præmiorum: si venit ad pretium delectabilis cantilena: | |
quo munere venator explendus est ? qui vt spectantibus placeat, suis mortibus | |
elaborat. Voluptatem præstat sanguine suo, & infelici forte constrictus festinat populo | |
Actus detestabilis. | placere, qui eum non optat evadere. Actus detestabilis, certamen infelix, cum |
feris velle contendere, quas fortiores se non dubitat invenire. Sola est ergo in fallendo | |
præsumptio, vnicum in deceptione solatium. Qui si feram non mereatur effugere, | |
interdum nec sepulturam poterit invenire. Adhuc superstite homine perit corpus, | |
Captus esea hosti suo. | & antequam cadaver efficiatur, truculenter absumitur. Captus esca fit hosti suo, & |
illum ( proh dolor) satiat, quem se perimere posse suspirat. Spectaculum tantum | |
fabricis clarum, sed actione deterrimum, in honore Scythicæ Dianæ repertum, quæ | |
Sacrificium detestabile. | sanguinis effusione gaudebat. O miseræ deceptionis errorem, illam desiderasse colere, |
quæ hominum mortem placabatur. Primum sibi per lucos, & sylvas agrestium | |
Triplex dea. | populorum vota, & venationibus dedita, hanc triplicem deam falsa imaginatione |
Luna. | finxerunt: ipsam scilicet in cœlo Lunam, ipsam in sylvis Dianam, ipsam apud inferos |
Dianam. | Proserpinam esse, firmantes. Sed solum Herebi potentem, non improbe forsitan |
Proserpina. | æstimarunt: quando tali falsitate decepti, in profundas vivi tenebras cum |
suis erroribus intraverunt. Hunc ludum crudelem, sanguinariam voluptatem, religionem | |
Athenientes. | impiam, humanam ( vt ita dixerim )feritatem, Athenienses primum ad |
civitatis suæ perduxere culturam, justitia permittente divina, vt ad illusionem | |
spectaculi perveniret, quod falsæ religionis ambitus invenisset. | |
Hoc Titi potentia principalis divitiarum profuso flumine | |
cogitavit ædificium fieri, vnde caput vrbium potuisset | |
extolli. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>