Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVIII. De animalibus sylvestribus - Cap. XXXVI. Adhuc de eisdem Vris, & captura eorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Sohno
SVNT etiam deprehensi in partibus Prussiae, & Russiæ, | |
integros currus cornibus evertisse: quod tamen videtur | Vrorum fortitudo. |
minus esse, quam robustissimum equum, & sessorem | |
eius cum integris armis deiicere. Imperitum vulgus | |
eos bubalos, teste Plinio & Solino, vocat, que bubali pene | |
ad cervinam faciem in Africa procreentur. Sed (vt dixi)vri | |
antrorsum, & bubali (qui & buffali dicuntur ) retrorsum | |
cornua mittunt, Cæsar dicit eos capi in speluncis: sed prædictus | |
Franciscus Irenicus modum adiicit eos capiendi: | |
quem & didici verissimum esse. vt inter fortissimas trabes angustissimam faciant | Vri capiuntur in speluncis. |
speluncam: quam ramusculis fœnoque cooperiunt, vt per insidias irritata bestia, venatorum | |
calliditate provocetur: vbi vel fame, vel sagittis laceratur ad mortem. | |
Nam si vires suas in patenti loco exercere valeret, nihil tam firmum foret, quod cornibus | Vri domesticari non possunt etiam parvuli. |
& calce non infringeret. Sed domesticari nec parvuli excepti possunt. | |
Meminit etiam venationis harum bestiarum Volater lib. VII. sub nomine bonasorum, | |
quos venatores ob carnis dulcedinem venantur, periculo licet magno: quod | Bonasi capiuntur |
vt evitent, hunc servant modum: Locum, in quo versantur, sepiunt, vno tantum | |
relicto aditu, qui in imam vallem deducat: vnde feræ per eum de industria | |
perunctum ac lubricum, in vallem ruunt: sicque capiuntur debilitati. Corium vrorum | Corium vrorum vtile. |
cum pilis balthei more scissum, corporique spasmum patientis circumligatum, | |
illico confert: vnde & mos genti est, vbi bestiæ hæ capiuntur, hospitibus | |
gratis dono offerre cingula. Adhuc dicit Perottus, | |
binas vrnas vnius capitis cornua tenere: & forsan de | |
primo genere locutus est, quod alta, | |
atque longa cornua gerit. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>