Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVIII. De animalibus sylvestribus - Cap. XXIII. Adhuc de eisdem
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Taxus. | EST igitur taxus animal agreste, magnitudine vulpis, licet |
staturæ humilioris: quia tibias habet curvas, pilosque plures | |
albos, quam nigros, præsertim in dorso, & in latere: | |
caput in medio nigrum, & in lateribus album. | |
Mordax. | Pili eius duri sunt, & spissa pellis, ac fortis: dentes, acuti, |
ideoque mordax. Vnde a canibus, vel aliis bestiis molestatus, | |
Supin’ pugnat’ | seipsum resupinat, & dentibus pedibusque repugnat, |
præcipue contra vulpes: a quibus haud aliis annis, quam | |
Genus taxoru duplex. | fœtido stercore e propriis ædibus abiguntur. Duplex eorum |
genus est, domesticum videlicet, valde ludicrum: & sylvestre, rigidioribus | |
setis respersum. Dicitur etiam taxus caninus, quia in varia findit pedem, vt | |
canis: etiam porcinus, quia in duo findit vngulam, vti porcus, Videtur autor | |
libri de nat. rerum dicere, taxum habere crura brevia, nec in vtroque latere æqualia, | |
Astutis evadendi. | sed in sinistro breviora: vnde fit, vt in vestigia rotæ, quæ attritione currus |
faciunt, positis pedibus dextri lateris, valenter currat, sicque suos persecutores | |
effugiat. Verum hoc Alberto Magno non placet, cum multos viderit sine eo defectu: | |
egoque in Septentrionalibus terris nunquam eam pedum inæqualitatem vidi, nec | |
ab aliis visam audivi. Ibi etiam vulpibus sunt majores, pellem habentes villosam, | |
Pharetræ e taxorum pellibus. | & setis rigidam, atque tenacem: de qua pharetras omnes & militares cooperiunt, |
& venatores, vt sagittas a pluvia, & nivibus illæsas conservent. Fiunt | |
Vestitus. | & vestes integræ habitus virilis, prout & e lupis, e hac pelle, |
Morsus exitialis. | contra frigora, & omnem casum nivium sufferendum. Morsus |
eius fortissimus est, & exitialis, ac venenatus, | |
propter nimium vermium reptilium, scarabeorum, | |
& murium comestionem. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>