Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVIII. De animalibus sylvestribus - Cap. I. De Alcibus, seu Onagris, & siti eorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
cap. XIIII. monstrat: honestum æstimabitur, vt opinionibus auditis, vagabundo | |
alioquin animali certa tribuatur origo propaginis, vt sit in Aquilone, | |
Pelles alcium, seum onagrorum. | vnde tot millia eius generis pellium magnis navigiis exportantur vltra mare. |
Cæsar lib. VI. vt capras esse putat. Plinius lib. VIII. cap. XV. jumento, | |
aut alii animali comparavit: cervicis tamen, & aurium proceritate distingui | |
Opiniones. | ab jumento. Has tamen in Hercinia Cæsar ponit, Solinus in Germania, |
Hermolaus Barbarus in Gallia Transalpina: & medium tenere inter cervi, & cameli | |
magnitudinem, ait. Multa Iulius Capitolinus, & Pausanias. Hermolaus | |
alces inventu raras esse scribit, quod & Plinius nunquam in hoc orbe visas putat. | |
Ad vltimum tamen eas in Scandinavia ( id est extremis regionibus Aquilonis ) ponit, | |
atque somno arbore decisa capi. Solinus propenso labro ipsas scribit, vt nisi | |
Alces pascuntur retrocedendo. | in posteriora recederent, ali non possent. Hermolaus olfactu e longinquo venatorem |
eas sentire æstimat. Zacharias Lilius variis pellibus eas formavit, & magnitudine | |
Alces bestiæ sunt Aquilonares. | capras antecellere, crura earum sine nodis rigere, vt cum ceciderint, elevari |
non possint. Recentiores autem conformius sentiunt, vt alces sint ab | |
Aquilone, tanquam loco originis, multiplici ratione prodeuntes, | |
vbi vulgariter Elg, aut Elgar appellantur. | |
Pulli alcium domesticantur. | Pulli autem venatorum industria capti, ita |
successive mansuescunt, vt naturali | |
vrgente siti, epotent maxima | |
cervisiæ vasa, | |
a discum | |
bentibus eisdem propinata. Qua autem | |
lege id fieri soleat, respondeant | |
ipsi insatiabiles | |
potatores. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>