Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVII. De animalibus domesticis - Cap. XXVIII. De curulibus plaustris Rangiferorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
TAM ETSI hæc figura seipsam declarare videtur, addenda | |
tamen est eius interpretatio, nulli fastidiosa: scilicet | |
vt agnoscatur, quibus adjutoriis, & solatiis dies suos expendant | |
populi Aquilonares. Et ideo videndum est, | |
duo esse genera rangiferorum, sylvestrium videlicet, & domesticorum: | Genera rangiferorum duo. |
qui vsibus humanis subdita mansuetudine | |
fideliter inserviunt, vbi feræ naturæ reliqui in solitudine relicti | |
augmento generis se sociant, vt interim venatione præmantur. | |
Qui domestici sunt, curulibus plaustris aptantur, | Rangiferi sylvestres, & domestici. |
optimæque gravissima plaustra per rura, camposque deducunt, res scilicet pretiosarum | |
pellium, pannorum, piscesque diversæ speciei continentia: eo quod pro majori parte Lappones | |
ichthyophagi sunt, inexhausta fertilium aquarum piscatura viventes, vt & infra | Plaustra diversarum rerum. |
de eorum diversis exercitiis erit aperiendum. Iter itaque eorum est in vallibus planis, | |
Norvegiam (ad quam frequentius proficiscuntur)respiciens, tanquam in rerum commutatione | Ichthyophagi. |
locum viciniorem, ac populi fideliorisamicitiæ servandæ commodiorem. | Iter vallium. |
Qui vero his currubus præfecti sunt, vulgari gentis nomine Quenar appellantur, | Quenar. |
singulis diebus, si ita beneplacitum est, aut exigit necessitas, centum & quinquaginta | |
millia passuum, id est triginta milliaria Gothica, sive Germanica, conficientes: | 30. milliaria Gothica vno die conficiuntur. |
currusque eorum animalium non minoris gravitatis, quam equorum reputantur. | |
Neque in hoc loco omittendus est Fl. Vopiscus, qui asserit, Aurelianum | |
Imperatorem quatuor jugalibus cervis, currui devicti Regis Gothorum | Aurelian’ Imp. |
Carmabæ applicatis, infectisse, atque Capitolium more triumphantium | |
intravisse: quos versus crediderim | |
fuisse rangiferos, omnes cervorum vires in fortitudine, | |
& celeritate exuperantes, | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>