Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVII. De animalibus domesticis - Cap. XIX. De Felibus, seu Cattis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
FELES, seu catti, Græco vocabulo Aeluri nuncupati, | |
satis magni, frequentesque, candidi præsertim coloris, in | Feles candidæ plures in aquilone. |
Septentrionalibus terris reperiuntur: qui nedum domos, | |
humanasque habitationes, horrea, atque granaria, sed & | |
agros ædibus viciniores, mira sagacitate murium gliriumque | |
præda compurgant. Qui vero sylvestres sunt, avibus, | Feles sylvestres. |
& minutulis animalibus insidiantes, vescuntur. Harumque | |
felium pelles vestibus subductæ, mire prosunt adversus | |
hyemales asperitates. Sed periti incolæ cavent, ne | |
ori dormientium hominum applicentur, cum fere eiusdem naturæ sint, vt lupinæ | |
pelles: quæ agninis, ovinisque, etiam mortuis, nocent. Domesticæ feles summe arcentur | Feles domesticæ arcentur a cunis infantum. |
a cunabulis puerorum, immo hominum adultorum, ne ori dormientium anhelitum | |
ingerant: quia eo attractu humidum radicale inficitur, vel consumitur, ne vita | |
supersit. Neque a periculo se credat immunem, qui audet contra solam felem, etiam | |
nudo ense, in eadem donio congredi, interimendam: eo quod naturæ instinctu, guttur | Feles sola & inclusa ad mortem non petenda. |
occisoris ( nullo concesso effugio ) invadere solet. Fele tamen & anati ad ripas | |
aquarum colligatis, mortale spectaculum imminere videtur. Vt enim anate terræ | |
locus haud convenit, ita feli nequaquam accessus in aquas congruere potest. Quocirca | Spectaculum naturæ. |
de dispari natura acerrimus generatur insultus. Quantæ autem venerationis | |
hæc bestia, felis, apud Aegyptios sit, nemo negat, qui mores eius gentis agnoscit. | |
Aestimant enim hanc insigniter honorandam, quia pellibus | |
illius clypei muniuntur militares, aut ignibus semper assistunt: | Clypei militares muniuntur pelle felina. |
eisque propter hoc honorificas exhibent sepulturas: | |
immo & sibi cum luctu numinis amissi | |
radunt supercilia, vt corpore | Superstitiosa stultitia. |
proprio, & sensu testentur | |
ipsius habuisse culturam. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>