Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVII. De animalibus domesticis - Cap. X. Adhuc de aliis signis emendi Equi - Cap. XI. De Virgilii sententia in bonis Equis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Equorum ætas. | Item ætas longæva deprehenditur in equis Persicis, Episoticis, ac |
Siculis in annos quinquaginta: brevior autem Hispanicis, Numidicis, & Gallicis | |
extendi. Sed nec deest Solinus, qui mentionem facit de equo LXX. annorum. | |
Varro vtilem equum ad XVI. annum existimat. Nec optandi sunt | |
equi longævi, quia nec in re bellica, nec in rhedis trahendis, nec admissuris valent: | |
quia vltra XX. annum generare nequeunt, vt a doctissimis notantum est, | |
qui de agricolatione scripsere: neque equam vtilite vltra decimum annum concipere | |
posse iidem affirmant. Senectus equorum notari solet e canis superciliis, | |
immo etiam e caudarum certis noctis, & immersis oculis, putredine | |
plenis &c. | |
De Virgilii sententia in bonis Equis eligendis. | |
CAP. XI. | |
Signa boni equi. | CONTINVO pecoris generosi pul!us, in aruis |
Alrius ingreditur, & mollia crura reponit. | |
Primus & ire viam, & fluvios tentare minaces | |
Audet, & ignoto sese committere ponto. | |
Nec vanos horret strepitus: illi ardua cervix, | |
Argutumque caput, brevis aluus, obesaque terga. | |
Luxuriatque toris animosum pectus: honesti | |
Spadices, glaucique color deterrimus albis, | |
Et gilvo. Tum, si qua sonum procul arma dedere, | |
Stare loco nescit, micat auribus, & tremit artus: | |
Collectumque fremens voluit sub naribus ignem. | |
Densa juba, & dextro jactata recumbit in anno. | |
At duplex agitur per lumbos spina, cavatque | |
Tellurem, & solido sonat ampliter vngula cornu. | |
Sed Columella lib. VII. de agricultura summa elegantia per singula quæque | |
membra eximiam equorum formam ostendit, cui nihil adiici potest. | |
Adhuc alio modo capiuntur signa boni Equi. | |
Signa boni equi. | Auris acuta, brevis, caput exiguum, caro dura, |
Et grandes oculi, cervix cum robore forti, | |
Et nares mundæ, comedens bene, per sine verme, | |
Et curtæ coxæ, justi vngues, atque rotundi, | |
Audax hinnitu, sufflans, terram pede rumpens. | |
Istis quadrupedum signis cognosce valorem. | |
Ad idem brevius. | |
Signa alia boni equi. | Lucius |
videlicet latitudine capitis. | |
Anguilla | |
decora longitudine. | |
Serpens | |
erecta cervice. | |
Leo | |
pectore lato. | |
Fœmina | |
rotundis clunibus. | |
Cattus | |
celeri cursu. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>