Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVII. De animalibus domesticis - Cap. VIII. De Equorum bonitate cognoscenda, & defectibus euitandis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
LICET equorum maximam multitudinem Septentrionales | |
terræ ad siium externarumque gentium optabilem vsum | |
Equi Norvagici. | producant: non tamen æque præstantes in singulis provinciis |
gigni, foverique videntur. Norvagici equi statura | |
Equi Suetici. | mediocres, admirandæ fortitudinis, & pernicitatis sunt in |
montibus, ac viis saxosis penetrandis. Suetici vero ac Gothici, | |
Equi Oelandici. | paludes & colles altos, profundosque saltus indifferenter |
longiore dieta, magnaque celeritate absoluunt. Oelandici, | |
quia parvuli sunt, ludicro magis spectaculo, quam labori | |
Equi Finnonici. | deputantur: licet & in illis egregii, laboriosique distincto genere reperiantur. Equi |
etiam Finnonici bonæ qualitatis sunt: sed sequentibus signis hi, & omnes boni | |
diversorum autorum judicio cognoscuntur. | |
Iuba densa, capite brevi. | |
Signa boni equi. | Forti lumbo, & æqualibus testiculis. |
Cervice prona, non more aprino erecta | |
Auribus proportione parvi corporis ad cuneum protensis. | |
Pectus latum, venter modicus. | |
Lumbi pressi, spina duplex, vel minus non extans. | |
Cauda ampla, subcrispa. | |
Crura electa, æqualia genua. | |
Vngulæ firmæ, mediocres. | |
Visibiles venæ inter pilos. | |
Corpus validum, & robustum. | |
Altitudo robori correspondens. | |
Latera longa, clunes rotundi. | |
Corpus totum musculorum densitate, & plenitudine quasi nodosum. | |
Crura fortia æqualiter a genu ad pedem porrecta, sine nodositate, tumore, et mollitie | |
Pedes æquales & plani in superficie, non asperi, rotundi, vt cornu concavitate | |
terram vndique tangant. | |
Vngulæ crassæ sint, neque humiles, neque valde erectæ more caprarum. | |
Tibiæ pingues ossibus, non carne. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>