quercinis loco fœni, vel culmi, jumenta vescuntur. Aestate vero, in lucidissimis |
noctibus pascua sumunt sub cura pastorum, propter improbos vermes, & bruchos: |
quos ipsi custodes piceis sumis, vbique pinorum combustione flammantibus, | Bruchi fugantur funio piceo. |
exurunt, aut arcent. Sed non ex integro: quia ingruente autumnali tempore, bruchi |
ingrediuntur cutes macrorum boum, ibique hybernant, vt tempore vernali cutem | Bruchi intrant cutes boum hyematuri. |
exeant, ac hospitem vexent: veluti erucæ folia arborum depascentes, in quibus seminario |
folliculo hyemem inhæntes, transegerat quietiorem. Boves tamen, quibus vermes |
hujusmodi sunt infesti, e cœtu aliorum, quantum industria permittit, seorsum |
impinguandi, mactandique segregantur: tuncque dorsotenus velut cribrum cutis perforata |
apparet, pretium sui diminuens aliena labe. In iis autem locis sanius conservantur, | Pretium minuitur aliena labe. |
celeriusque impinguantur, vbi nec muscarum aculeis, nec bruchorum stimulis |
agitantur, & fatigantur, & herbarum virentium satietate non privantur. Nec est |
inconveniens, vt tempore famis veteribus confusis piscibus, vento maceratis, dum | Boves piscibus vescuntur tempore famis. |
campi nivibus repleti sunt, vescantur, vt superius lib. IX. cap. XLIIII. pro |
parte reperitur ostensum. Præterea ad hunc casum Plinius lib. XI, allegat Theophrastum |
dicentem, boves vivo pisce vesci. Immo & lupulo e cervisia depurata |
projecto, intantum vorando delectantur, vt saltum faciant more ebriosorum. Boum | Boves inebriati saltant. |
vero attritis vngulis in asperitate glacierum, saxorum, ac arenarum, arvina vngendo |
medentur agricolæ: etiam pice liquida vngendo pedes. Boum etiam, teste |
Isidoro, in socios eximia pietas est: nam alter alterum inquirit, cum quo aratia collo | Pietas boum. |
ducere solet, frequentique mugitu pium testatur affectum, si forte defecerit. Idemque |
Ambrosius attestatur: Si mutetur bos compar, alius jugum trahere nescit. |
|
|
De Canibus, & eorum diversa natura. |
CAP. V. |
|
ETSI canum diversitas, & mira propriætas in multis mundi |
partibus, quasi omnibus, vel plurimis nota sit: attamen |
Aquilonarium terrarum canes vti rigidiori cœlo, scilicet signo |
Cynosuræ subjecti sunt, ita & audaciorem ferocitatem | Cynosura. |
præ cæteris habere videntur. Hujusque rei exempla cum superiori |
lib. V. cap. XII. nonnulla adducta sint, onerosum |
non æstimabitur, vt similia jungantur eisdem, videlicet | Animalia duo hominibus pro solatio data. |
homini data fuisse a divino numine duo animalia pro solatio |
fidissima, canem videlicet, & equum: canem, vt custodem |
CCCixi |
|