Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVI. De ecclesiasticis disciplinis - Cap. XLVII. De modo Illustrium, ac Nobilium virorum sepulturæ tradendorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
VTCVNQVE autem erga Deum, & sanctam religionem | |
se habeat hæc præsumptuosa impietas, & erga defunctos, | |
Violenta inhumanitas. | immo super viventes violenta crudelitas: cuncti |
tamen id facientes, grande obsequium autumant se præstare | |
Deo, quando talem conscientiam sibimet(sacra lege contempta) | |
assumunt, vt nullum se opinentur sacrilegium committere, | |
dum omnia suis adinventionibus instituunt, & armata | |
manu defendunt. Pro more tamen antiquo hoc præsertim | |
Modus nobilium sepeliendorum. | infelici tempore simulate magis, quam syncera religione, & |
cærimoniis Ecclesiasticis) hæredes, & agnati, volentes funera illustrium, & nobilium | |
virorum tradere sepulturæ, virum totaliter armatum equo cataphracto impositum, | |
longoque Ecclesiasticarum personarum præmisso ordine, funus honestissima lectica | |
Ensis et clypeus signa fidei & nobilitatis. | collocatum, præcedere jubent: cui & nudum ensem capulo versus cœlum levato, |
in dextera manu, & clypeum, quo in præliis cum insigni is vsus est, dorsotenus | |
ferendum assignant. Hæcque omnia sacro loco, quo tumulatur, libera donatione | |
cum aliquot prædiis permittunt hæredes: licet equus, ensis, & arma, justo interveniente | |
pretio, illico redimantur ab eisdem, solo remanente clypeo in ornatiori | |
Clypei cur in locis sacris remanent? | loco Ecclesiarum: vt ostendatur talem, tamque insignem virum clarissima stirpe fuisse |
productum, & pro honore Dei, ac justitia fideliter pugnavisse, ac bona Ecclesiæ | |
contributa, sua propria sponte, & liberalitate, divinis servitiis perpetuo jure | |
possidenda fuisse, & esse oblata: ea etiam conditione, & causa, vt stirps inde nascitura | |
clarum testimonium sortiatur a divino loco, quam illustris, & nobilis hæc | |
Suffragia perpetua. | familia fuerit, quæ post clarissima gesta sua funus, & insignia, ac memoriam commiserit |
Ecclesiasticæ custodiæ, & eius suffragiis sempiterno tempore duraturis. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>